De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  2. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  3. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  4. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  5. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  6. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  7. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  8. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  9. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  10. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  11. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  12. perscindat nubem perfringens impete recto;
  13. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  14. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  15. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  16. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  17. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  18. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  19. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  20. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  21. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  22. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  23. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  24. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  25. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  26. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  27. turbine ventorum comburens impete magno;
  28. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  29. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  30. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  31. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  32. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  33. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  34. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  35. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  36. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  37. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  38. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  39. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  40. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.