De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  2. ---
  3. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  4. currenti spatium praemonstra, callida musa
  5. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  6. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  7. ---
  8. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  9. ---
  10. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  11. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  12. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  13. et faciunt animos humilis formidine divom
  14. depressosque premunt ad terram propterea quod
  15. ignorantia causarum conferre deorum
  16. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  17. quorum operum causas nulla ratione videre
  18. possunt ac fieri divino numine rentur.
  19. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  20. si tamen interea mirantur qua ratione
  21. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  22. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  23. rursus in antiquas referuntur religionis
  24. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  25. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  26. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  27. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  28. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  29. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  30. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  31. delibata deum per te tibi numina sancta
  32. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  33. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  34. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  35. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  36. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  37. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  38. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  39. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  40. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  41. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  42. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  43. multa tamen restant et sunt ornanda politis