De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  2. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  3. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  4. et rare fecit calido miscente vapore,
  5. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  6. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  7. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  8. praeterea solis radiis iactatur aquai
  9. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  10. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  11. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  12. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  13. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  14. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  15. taedaque consimili ratione accensa per undas
  16. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  17. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  18. semina de terraque necessest funditus ipsa
  19. ignis corpora per totum consurgere fontem
  20. et simul exspirare foras exireque in auras,
  21. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  22. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  23. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  24. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  25. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  26. et multis aliis praebet regionibus aequor
  27. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  28. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  29. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  30. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  31. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  32. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  33. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  34. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  35. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  36. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  37. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  38. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  39. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  40. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  41. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  42. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  43. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  44. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  45. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  46. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  47. ordine demisso levibus iactarier auris,
  48. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  49. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  50. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  51. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  52. ipsius rei rationem reddere possis,
  53. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  54. quo magis attentas auris animumque reposco.
  55. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  56. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  57. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  58. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  59. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  60. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  61. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  62. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  63. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  64. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  65. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  66. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  67. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  68. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  69. cernere odorari licet et sentire sonare.
  70. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  71. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  72. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  73. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  74. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  75. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  76. principio fit ut in speluncis saxa superna
  77. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  78. manat item nobis e toto corpore sudor,
  79. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  80. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  81. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  82. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  83. sentimus, sentimus item transire per aurum
  84. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  85. denique per dissaepta domorum saxea voces
  86. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  87. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  88. denique qua circum caeli lorica ,
  89. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  90. et tempestate in terra caeloque coorta
  91. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  92. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  93. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  94. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  95. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  96. principio terram sol excoquit et facit are,
  97. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  98. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  99. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  100. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  101. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  102. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  103. at coria et carnem mollit durata calore.
  104. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  105. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  106. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  107. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  108. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  109. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  110. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  111. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  112. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  113. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  114. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  115. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  116. dissimili inter se natura praedita debent
  117. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  118. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  119. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  120. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  121. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  122. scilicet id fieri cogit natura viarum
  123. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  124. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  125. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  126. argentoque foras aliud vitroque meare;
  127. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  128. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  129. scilicet id fieri cogit natura viarum
  130. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  131. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  132. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  133. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  134. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  135. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  136. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  137. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  138. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  139. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  140. in medio locus, extemplo primordia ferri
  141. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  142. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  143. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  144. indupedita suis arte conexa cohaeret
  145. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  146. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  147. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  148. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  149. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  150. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  151. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  152. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  153. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  154. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  155. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  156. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  157. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  158. quod, simul a fronte est anelli rarior
  159. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  160. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  161. a tergo quasi provehat atque propellat.
  162. semper enim circum positus res verberat ;
  163. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  164. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  165. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  166. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  167. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  168. denique res omnes debent in corpore habere
  169. , quandoquidem raro sunt corpore et
  170. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  171. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  172. sollicito motu semper iactatur eoque
  173. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  174. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  175. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  176. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  177. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  178. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  179. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  180. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  181. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  182. aere interposito discordia tanta creatur
  183. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  184. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  185. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  186. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  187. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  188. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  189. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  190. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  191. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  192. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  193. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  194. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  195. lignea materies in quo genere esse videtur.
  196. interutrasque igitur ferri natura locata
  197. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  198. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  199. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  200. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  201. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  202. saxa vides primum sola colescere calce.
  203. glutine materies taurino iungitur una,
  204. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  205. quam laxare queant compages taurea vincla.
  206. vitigeni latices aquai fontibus audent
  207. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  208. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  209. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  210. non si Neptuni fluctu renovare operam des,