De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  2. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  3. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  4. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  5. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  6. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  7. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  8. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  9. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  10. ex infinito satis omnia suppeditare,
  11. unde repente queat tellus concussa moveri
  12. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  13. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  14. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  15. et tempestates pluviae graviore coortu
  16. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  17. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  18. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  19. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  20. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  21. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  22. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  23. nil sint ad summam summai totius omnem.
  24. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  25. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  26. expediam. primum totius subcava montis
  27. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  28. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  29. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  30. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  31. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  32. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  33. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  34. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  35. differt et crassa volvit caligine fumum
  36. extruditque simul mirando pondere saxa;
  37. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  38. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  39. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  40. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  41. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  42. ---
  43. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  44. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  45. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  46. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  47. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  48. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  49. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  50. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  51. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  52. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  53. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  54. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  55. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  56. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  57. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  58. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  59. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  60. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  61. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  62. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  63. cogentes sursus replent coguntque manere.
  64. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  65. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  66. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  67. inter nigra virum percocto saecla colore
  68. exoriens penitus media ab regione diei.
  69. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  70. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  71. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  72. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  73. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  74. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  75. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  76. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  77. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  78. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  79. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  80. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  81. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  82. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  83. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  84. expediam, quali natura praedita constent.
  85. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  86. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  87. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  88. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  89. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  90. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  91. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  92. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  93. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  94. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  95. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  96. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  97. cornices, non cum fumant altaria donis;
  98. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  99. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  100. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  101. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  102. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  103. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  104. manibus ut si sint divis mactata repente.
  105. omnia quae naturali ratione geruntur,
  106. et quibus e fiant causis apparet origo;
  107. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  108. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  109. ducere forte deos manis inferne reamur,
  110. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  111. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  112. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  113. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  114. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  115. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  116. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  117. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  118. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  119. res ad vitai rationem ostendimus ante
  120. propter dissimilem naturam dissimilisque
  121. texturas inter sese primasque figuras.
  122. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  123. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  124. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  125. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  126. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  127. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  128. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  129. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  130. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  131. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  132. floris odore hominem taetro consueta necare.
  133. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  134. multa modis multis multarum semina rerum
  135. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  136. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  137. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  138. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  139. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  140. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  141. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  142. multaque praeterea languentia membra per artus
  143. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  144. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  145. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  146. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  147. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  148. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  149. at cum membra domans percepit fervida febris,
  150. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  151. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  152. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  153. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  154. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  155. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  156. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  157. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  158. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  159. quam soleant et quam vitai copia desit,
  160. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  161. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  162. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  163. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  164. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  165. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  166. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  167. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  168. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  169. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  170. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  171. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  172. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  173. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  174. propterea quod magna mali fit copia circum.
  175. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  176. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  177. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  178. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  179. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  180. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  181. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  182. scilicet in terram delabi pondere cogit
  183. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  184. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  185. ---
  186. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  187. arescit quia terra calore et semina si qua
  188. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  189. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  190. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  191. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  192. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  193. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  194. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  195. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  196. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  197. sole putant subter terras fervescere partim,
  198. nox ubi terribili terras caligine texit.
  199. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  200. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  201. non quierit calidum supera de reddere parte,
  202. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  203. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  204. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  205. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  206. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  207. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  208. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  209. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  210. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  211. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  212. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,