De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  2. denique res auro non aurum copulat una,
  3. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  4. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  5. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  6. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  7. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  8. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  9. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  10. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  11. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  12. inter se quaedam possint coplata teneri;
  13. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  14. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  15. mortiferam possit cladem conflare coorta
  16. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  17. expediam, primum multarum semina rerum
  18. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  19. et contra quae sint morbo mortique necessest
  20. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  21. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  22. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  23. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  24. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  25. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  26. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  27. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  28. temptari procul a patria qui cumque domoque
  29. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  30. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  31. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  32. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  33. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  34. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  35. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  36. tum color et facies hominum distare videntur
  37. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  38. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  39. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  40. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  41. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  42. partibus ac membris; varius concinnat id .
  43. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  44. commovet atque inimicus serpere coepit,
  45. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  46. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  47. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  48. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  49. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  50. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  51. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  52. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  53. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  54. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  55. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  56. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  57. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  58. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  59. an caelum nobis ultro natura corumptum
  60. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  61. quod nos adventu possit temptare recenti.
  62. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  63. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  64. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  65. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  66. permensus multum camposque natantis,
  67. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  68. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  69. principio caput incensum fervore gerebant
  70. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  71. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  72. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  73. atque animi interpres manabat lingua cruore
  74. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  75. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  76. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  77. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  78. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  79. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  80. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  81. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  82. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  83. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  84. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  85. corripere adsidue nervos et membra coactans
  86. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  87. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  88. corporis in summo summam fervescere partem,
  89. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  90. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  91. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  92. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  93. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  94. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  95. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  96. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  97. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  98. multi praecipites nymphis putealibus alte
  99. inciderunt ipso venientes ore patente:
  100. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  101. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  102. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  103. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  104. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  105. lumina versarent oculorum expertia somno.
  106. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  107. perturbata animi mens in maerore metuque,
  108. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  109. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  110. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  111. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  112. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  113. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  114. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  115. a pedibusque minutatim succedere frigus
  116. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  117. conpressae nares, nasi primoris acumen
  118. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  119. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  120. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  121. octavoque fere candenti lumine solis
  122. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  123. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  124. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  125. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  126. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  127. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  128. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  129. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  130. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  131. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  132. et graviter partim metuentes limina leti
  133. vivebant ferro privati parte virili,
  134. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  135. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  136. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  137. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  138. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  139. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  140. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  141. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  142. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  143. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  144. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  145. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  146. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  147. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  148. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  149. incomitata rapi certabant funera vasta
  150. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  151. nam quod ali dederat vitalis auras
  152. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  153. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  154. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  155. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  156. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  157. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  158. funera respectans animam amittebat ibidem.
  159. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  160. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  161. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  162. idque vel in primis cumulabat funere funus
  163. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  164. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  165. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  166. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  167. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  168. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  169. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  170. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  171. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  172. et robustus item curvi moderator aratri
  173. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  174. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  175. exanimis pueris super exanimata parentum
  176. corpora non numquam posses retroque videre
  177. matribus et patribus natos super edere vitam.
  178. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  179. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  180. copia conveniens ex omni morbida parte.
  181. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  182. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  183. multa siti prostrata viam per proque voluta
  184. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  185. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  186. multaque per populi passim loca prompta viasque
  187. languida semanimo cum corpore membra videres
  188. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  189. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  190. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  191. omnia denique sancta deum delubra replerat
  192. corporibus mors exanimis onerataque passim
  193. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  194. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  195. nec iam religio divom nec numina magni
  196. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  197. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  198. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  199. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  200. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  201. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  202. namque suos consanguineos aliena rogorum
  203. insuper extructa ingenti clamore locabant
  204. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  205. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  206. inque aliis alium populum sepelire suorum
  207. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  208. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  209. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  210. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.