De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multaque praeterea languentia membra per artus
  2. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  3. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  4. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  5. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  6. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  7. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  8. at cum membra domans percepit fervida febris,
  9. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  10. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  11. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  12. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  13. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  14. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  15. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  16. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  17. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  18. quam soleant et quam vitai copia desit,
  19. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  20. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  21. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  22. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  23. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  24. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  25. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  26. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  27. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  28. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  29. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  30. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  31. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  32. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  33. propterea quod magna mali fit copia circum.
  34. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  35. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  36. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  37. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  38. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  39. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  40. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  41. scilicet in terram delabi pondere cogit
  42. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  43. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  44. ---
  45. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  46. arescit quia terra calore et semina si qua
  47. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  48. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  49. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  50. frigore cum premitur porro omnis terra coitque