De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  2. ---
  3. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  4. arescit quia terra calore et semina si qua
  5. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  6. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  7. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  8. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  9. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  10. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  11. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  12. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  13. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  14. sole putant subter terras fervescere partim,
  15. nox ubi terribili terras caligine texit.
  16. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  17. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  18. non quierit calidum supera de reddere parte,
  19. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  20. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  21. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  22. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  23. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  24. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  25. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  26. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  27. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  28. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  29. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  30. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  31. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  32. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  33. et rare fecit calido miscente vapore,
  34. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  35. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  36. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  37. praeterea solis radiis iactatur aquai
  38. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  39. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  40. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  41. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  42. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  43. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  44. taedaque consimili ratione accensa per undas
  45. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  46. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  47. semina de terraque necessest funditus ipsa
  48. ignis corpora per totum consurgere fontem
  49. et simul exspirare foras exireque in auras,
  50. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  51. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  52. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  53. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  54. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  55. et multis aliis praebet regionibus aequor
  56. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  57. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  58. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  59. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  60. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  61. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  62. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  63. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  64. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  65. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  66. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  67. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  68. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  69. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  70. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  71. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  72. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  73. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  74. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  75. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  76. ordine demisso levibus iactarier auris,
  77. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  78. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  79. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  80. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  81. ipsius rei rationem reddere possis,
  82. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  83. quo magis attentas auris animumque reposco.
  84. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  85. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  86. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  87. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  88. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  89. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  90. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  91. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  92. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  93. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  94. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  95. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  96. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  97. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  98. cernere odorari licet et sentire sonare.
  99. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  100. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  101. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  102. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  103. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  104. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  105. principio fit ut in speluncis saxa superna
  106. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  107. manat item nobis e toto corpore sudor,
  108. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  109. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  110. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  111. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  112. sentimus, sentimus item transire per aurum
  113. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  114. denique per dissaepta domorum saxea voces
  115. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  116. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  117. denique qua circum caeli lorica ,
  118. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  119. et tempestate in terra caeloque coorta
  120. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  121. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  122. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  123. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  124. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  125. principio terram sol excoquit et facit are,
  126. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  127. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  128. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  129. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  130. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  131. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  132. at coria et carnem mollit durata calore.
  133. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  134. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  135. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  136. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  137. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  138. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  139. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  140. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  141. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  142. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  143. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  144. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  145. dissimili inter se natura praedita debent
  146. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  147. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  148. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  149. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  150. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  151. scilicet id fieri cogit natura viarum
  152. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  153. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  154. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  155. argentoque foras aliud vitroque meare;
  156. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  157. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  158. scilicet id fieri cogit natura viarum
  159. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  160. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  161. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  162. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  163. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  164. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  165. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  166. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  167. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.