De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  2. in medio locus, extemplo primordia ferri
  3. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  4. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  5. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  6. indupedita suis arte conexa cohaeret
  7. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  8. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  9. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  10. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  11. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  12. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  13. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  14. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  15. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  16. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  17. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  18. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  19. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  20. quod, simul a fronte est anelli rarior
  21. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  22. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  23. a tergo quasi provehat atque propellat.
  24. semper enim circum positus res verberat ;
  25. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  26. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  27. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  28. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  29. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  30. denique res omnes debent in corpore habere
  31. , quandoquidem raro sunt corpore et
  32. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  33. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  34. sollicito motu semper iactatur eoque
  35. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  36. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  37. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  38. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  39. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  40. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  41. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  42. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  43. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  44. aere interposito discordia tanta creatur
  45. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  46. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  47. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  48. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  49. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  50. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  51. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  52. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  53. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  54. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  55. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  56. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  57. lignea materies in quo genere esse videtur.
  58. interutrasque igitur ferri natura locata
  59. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  60. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  61. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  62. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  63. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  64. saxa vides primum sola colescere calce.
  65. glutine materies taurino iungitur una,
  66. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  67. quam laxare queant compages taurea vincla.
  68. vitigeni latices aquai fontibus audent
  69. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  70. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  71. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  72. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  73. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  74. denique res auro non aurum copulat una,
  75. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  76. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  77. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  78. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  79. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  80. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  81. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  82. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  83. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  84. inter se quaedam possint coplata teneri;
  85. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  86. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  87. mortiferam possit cladem conflare coorta
  88. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  89. expediam, primum multarum semina rerum
  90. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  91. et contra quae sint morbo mortique necessest
  92. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  93. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  94. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  95. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  96. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  97. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  98. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  99. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  100. temptari procul a patria qui cumque domoque
  101. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  102. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  103. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  104. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  105. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  106. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  107. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  108. tum color et facies hominum distare videntur
  109. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  110. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  111. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  112. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  113. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  114. partibus ac membris; varius concinnat id .
  115. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  116. commovet atque inimicus serpere coepit,
  117. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  118. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  119. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  120. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  121. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  122. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  123. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  124. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  125. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  126. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  127. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  128. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  129. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  130. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  131. an caelum nobis ultro natura corumptum
  132. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  133. quod nos adventu possit temptare recenti.
  134. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  135. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  136. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  137. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  138. permensus multum camposque natantis,
  139. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  140. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  141. principio caput incensum fervore gerebant
  142. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  143. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  144. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  145. atque animi interpres manabat lingua cruore
  146. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  147. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  148. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  149. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  150. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  151. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  152. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  153. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  154. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  155. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  156. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  157. corripere adsidue nervos et membra coactans
  158. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  159. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  160. corporis in summo summam fervescere partem,
  161. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  162. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  163. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  164. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  165. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  166. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris