De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  2. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  3. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  4. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  5. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  6. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  7. nil sint ad summam summai totius omnem.
  8. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  9. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  10. expediam. primum totius subcava montis
  11. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  12. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  13. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  14. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  15. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  16. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  17. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  18. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  19. differt et crassa volvit caligine fumum
  20. extruditque simul mirando pondere saxa;
  21. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  22. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  23. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  24. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  25. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  26. ---
  27. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  28. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  29. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  30. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  31. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  32. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  33. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  34. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  35. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  36. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  37. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  38. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  39. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  40. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  41. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  42. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  43. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  44. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  45. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  46. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  47. cogentes sursus replent coguntque manere.
  48. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  49. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  50. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  51. inter nigra virum percocto saecla colore
  52. exoriens penitus media ab regione diei.
  53. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  54. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  55. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  56. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  57. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  58. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  59. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  60. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  61. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  62. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  63. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  64. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  65. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  66. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  67. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  68. expediam, quali natura praedita constent.
  69. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  70. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  71. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  72. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  73. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  74. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  75. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  76. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  77. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  78. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  79. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  80. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  81. cornices, non cum fumant altaria donis;
  82. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  83. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  84. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  85. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  86. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  87. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  88. manibus ut si sint divis mactata repente.
  89. omnia quae naturali ratione geruntur,
  90. et quibus e fiant causis apparet origo;
  91. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  92. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  93. ducere forte deos manis inferne reamur,
  94. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  95. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  96. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  97. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  98. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  99. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  100. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  101. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  102. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  103. res ad vitai rationem ostendimus ante
  104. propter dissimilem naturam dissimilisque
  105. texturas inter sese primasque figuras.
  106. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  107. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  108. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  109. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  110. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  111. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  112. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  113. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  114. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  115. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  116. floris odore hominem taetro consueta necare.
  117. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  118. multa modis multis multarum semina rerum
  119. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  120. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  121. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  122. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  123. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  124. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  125. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  126. multaque praeterea languentia membra per artus
  127. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  128. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  129. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  130. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  131. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  132. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  133. at cum membra domans percepit fervida febris,
  134. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  135. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  136. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  137. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  138. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  139. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  140. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  141. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  142. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  143. quam soleant et quam vitai copia desit,
  144. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  145. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  146. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  147. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  148. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  149. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  150. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  151. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  152. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  153. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  154. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  155. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  156. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  157. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  158. propterea quod magna mali fit copia circum.
  159. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  160. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  161. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  162. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  163. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  164. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  165. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  166. scilicet in terram delabi pondere cogit
  167. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes