De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  2. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  3. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  4. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  5. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  6. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  7. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  8. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  9. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  10. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  11. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  12. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  13. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  14. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  15. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  16. cogentes sursus replent coguntque manere.
  17. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  18. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  19. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  20. inter nigra virum percocto saecla colore
  21. exoriens penitus media ab regione diei.
  22. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  23. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  24. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  25. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  26. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  27. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  28. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  29. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  30. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  31. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  32. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  33. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  34. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  35. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  36. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  37. expediam, quali natura praedita constent.
  38. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  39. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  40. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  41. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  42. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  43. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  44. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  45. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  46. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  47. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  48. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  49. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  50. cornices, non cum fumant altaria donis;
  51. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  52. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  53. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  54. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  55. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  56. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  57. manibus ut si sint divis mactata repente.
  58. omnia quae naturali ratione geruntur,
  59. et quibus e fiant causis apparet origo;
  60. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  61. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  62. ducere forte deos manis inferne reamur,
  63. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  64. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  65. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  66. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  67. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  68. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  69. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  70. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  71. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  72. res ad vitai rationem ostendimus ante
  73. propter dissimilem naturam dissimilisque
  74. texturas inter sese primasque figuras.
  75. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  76. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  77. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  78. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  79. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  80. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  81. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  82. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  83. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  84. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  85. floris odore hominem taetro consueta necare.
  86. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  87. multa modis multis multarum semina rerum
  88. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  89. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  90. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  91. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  92. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  93. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  94. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  95. multaque praeterea languentia membra per artus
  96. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  97. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  98. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  99. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  100. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  101. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  102. at cum membra domans percepit fervida febris,
  103. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  104. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  105. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  106. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  107. terrai penitus scrutantes abdita ferro,