De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  2. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  3. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  4. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  5. cornices, non cum fumant altaria donis;
  6. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  7. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  8. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  9. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  10. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  11. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  12. manibus ut si sint divis mactata repente.
  13. omnia quae naturali ratione geruntur,
  14. et quibus e fiant causis apparet origo;
  15. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  16. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  17. ducere forte deos manis inferne reamur,
  18. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  19. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  20. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  21. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  22. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  23. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  24. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  25. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  26. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  27. res ad vitai rationem ostendimus ante
  28. propter dissimilem naturam dissimilisque
  29. texturas inter sese primasque figuras.
  30. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  31. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  32. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  33. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  34. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  35. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  36. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  37. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  38. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  39. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  40. floris odore hominem taetro consueta necare.
  41. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  42. multa modis multis multarum semina rerum
  43. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  44. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  45. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  46. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  47. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  48. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  49. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.