De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  2. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  3. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  4. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  5. floris odore hominem taetro consueta necare.
  6. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  7. multa modis multis multarum semina rerum
  8. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  9. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  10. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  11. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  12. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  13. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  14. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  15. multaque praeterea languentia membra per artus
  16. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  17. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  18. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  19. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  20. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  21. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  22. at cum membra domans percepit fervida febris,
  23. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  24. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  25. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  26. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  27. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  28. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  29. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  30. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  31. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  32. quam soleant et quam vitai copia desit,
  33. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  34. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  35. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  36. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  37. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  38. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  39. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  40. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  41. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  42. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus