De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  2. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  3. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  4. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  5. propterea quod magna mali fit copia circum.
  6. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  7. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  8. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  9. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  10. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  11. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  12. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  13. scilicet in terram delabi pondere cogit
  14. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  15. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  16. ---
  17. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  18. arescit quia terra calore et semina si qua
  19. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  20. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  21. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  22. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  23. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  24. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  25. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  26. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  27. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  28. sole putant subter terras fervescere partim,
  29. nox ubi terribili terras caligine texit.
  30. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  31. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  32. non quierit calidum supera de reddere parte,
  33. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  34. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  35. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  36. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  37. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  38. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  39. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  40. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  41. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  42. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  43. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,