De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  2. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  3. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  4. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  5. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  6. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  7. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  8. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  9. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  10. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  11. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  12. cornices, non cum fumant altaria donis;
  13. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  14. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  15. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  16. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  17. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  18. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  19. manibus ut si sint divis mactata repente.
  20. omnia quae naturali ratione geruntur,
  21. et quibus e fiant causis apparet origo;
  22. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  23. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  24. ducere forte deos manis inferne reamur,
  25. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  26. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  27. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  28. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  29. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  30. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  31. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  32. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  33. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  34. res ad vitai rationem ostendimus ante
  35. propter dissimilem naturam dissimilisque
  36. texturas inter sese primasque figuras.
  37. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  38. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  39. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  40. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  41. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  42. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;