De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  2. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  3. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  4. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  5. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  6. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  7. ---
  8. Principio mare mirantur non reddere maius
  9. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  10. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  11. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  12. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  13. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  14. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  15. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  16. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  17. quippe videmus enim vestis umore madentis
  18. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  19. at pelage multa et late substrata videmus.
  20. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  21. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  22. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  23. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  24. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  25. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  26. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  27. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  28. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  29. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  30. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  31. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  32. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  33. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  34. in terras itidem manare ex aequore salso;
  35. percolatur enim virus retroque remanat
  36. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  37. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  38. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  39. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  40. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  41. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  42. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  43. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  44. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  45. cernentes pavida complebant pectora cura,
  46. quid moliretur rerum natura novarum.
  47. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  48. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  49. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  50. et videas caelum summai totius unum
  51. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  52. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  53. quod bene propositum si plane contueare
  54. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  55. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  56. accepit calido febrim fervore coortam
  57. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  58. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  59. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  60. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  61. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  62. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  63. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  64. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  65. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  66. ex infinito satis omnia suppeditare,
  67. unde repente queat tellus concussa moveri
  68. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  69. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  70. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  71. et tempestates pluviae graviore coortu
  72. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  73. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  74. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  75. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  76. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  77. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  78. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  79. nil sint ad summam summai totius omnem.
  80. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  81. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  82. expediam. primum totius subcava montis
  83. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  84. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  85. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  86. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  87. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  88. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  89. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  90. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  91. differt et crassa volvit caligine fumum
  92. extruditque simul mirando pondere saxa;
  93. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  94. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  95. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  96. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  97. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  98. ---
  99. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  100. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  101. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  102. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  103. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  104. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  105. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  106. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  107. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  108. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  109. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  110. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  111. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  112. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  113. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  114. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  115. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  116. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  117. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  118. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  119. cogentes sursus replent coguntque manere.
  120. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  121. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  122. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  123. inter nigra virum percocto saecla colore
  124. exoriens penitus media ab regione diei.
  125. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  126. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  127. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  128. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  129. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  130. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  131. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  132. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  133. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  134. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  135. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  136. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  137. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  138. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  139. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  140. expediam, quali natura praedita constent.
  141. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  142. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  143. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  144. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  145. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  146. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  147. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  148. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  149. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  150. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  151. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  152. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  153. cornices, non cum fumant altaria donis;
  154. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  155. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  156. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  157. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  158. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  159. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  160. manibus ut si sint divis mactata repente.
  161. omnia quae naturali ratione geruntur,
  162. et quibus e fiant causis apparet origo;
  163. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  164. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  165. ducere forte deos manis inferne reamur,
  166. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  167. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  168. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  169. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  170. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  171. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  172. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos