De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  2. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  3. manibus ut si sint divis mactata repente.
  4. omnia quae naturali ratione geruntur,
  5. et quibus e fiant causis apparet origo;
  6. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  7. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  8. ducere forte deos manis inferne reamur,
  9. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  10. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  11. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  12. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  13. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  14. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  15. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  16. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  17. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  18. res ad vitai rationem ostendimus ante
  19. propter dissimilem naturam dissimilisque
  20. texturas inter sese primasque figuras.
  21. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  22. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  23. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  24. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  25. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  26. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  27. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  28. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  29. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  30. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  31. floris odore hominem taetro consueta necare.
  32. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  33. multa modis multis multarum semina rerum
  34. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  35. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  36. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  37. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  38. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  39. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  40. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  41. multaque praeterea languentia membra per artus
  42. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  43. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  44. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  45. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  46. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  47. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  48. at cum membra domans percepit fervida febris,
  49. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  50. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  51. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  52. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  53. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  54. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  55. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  56. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  57. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  58. quam soleant et quam vitai copia desit,
  59. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  60. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  61. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  62. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  63. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  64. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  65. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  66. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  67. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  68. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  69. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  70. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  71. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  72. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  73. propterea quod magna mali fit copia circum.
  74. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  75. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  76. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  77. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  78. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  79. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  80. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  81. scilicet in terram delabi pondere cogit
  82. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  83. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  84. ---
  85. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  86. arescit quia terra calore et semina si qua
  87. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  88. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  89. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  90. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  91. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  92. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  93. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  94. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  95. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  96. sole putant subter terras fervescere partim,
  97. nox ubi terribili terras caligine texit.
  98. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  99. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  100. non quierit calidum supera de reddere parte,
  101. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  102. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  103. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  104. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  105. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  106. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  107. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  108. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  109. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  110. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  111. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  112. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  113. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  114. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  115. et rare fecit calido miscente vapore,
  116. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  117. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  118. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  119. praeterea solis radiis iactatur aquai
  120. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  121. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  122. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  123. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  124. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  125. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  126. taedaque consimili ratione accensa per undas
  127. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  128. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  129. semina de terraque necessest funditus ipsa
  130. ignis corpora per totum consurgere fontem
  131. et simul exspirare foras exireque in auras,
  132. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  133. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  134. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  135. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  136. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  137. et multis aliis praebet regionibus aequor
  138. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  139. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  140. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  141. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  142. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  143. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  144. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  145. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  146. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  147. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  148. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  149. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  150. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  151. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  152. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  153. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  154. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  155. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  156. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  157. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  158. ordine demisso levibus iactarier auris,
  159. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  160. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  161. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  162. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  163. ipsius rei rationem reddere possis,
  164. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  165. quo magis attentas auris animumque reposco.
  166. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  167. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  168. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  169. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  170. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  171. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  172. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  173. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  174. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  175. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  176. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  177. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  178. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  179. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  180. cernere odorari licet et sentire sonare.
  181. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  182. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  183. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  184. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  185. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  186. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  187. principio fit ut in speluncis saxa superna
  188. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  189. manat item nobis e toto corpore sudor,
  190. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  191. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  192. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  193. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  194. sentimus, sentimus item transire per aurum
  195. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  196. denique per dissaepta domorum saxea voces
  197. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  198. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  199. denique qua circum caeli lorica ,
  200. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  201. et tempestate in terra caeloque coorta
  202. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  203. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  204. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  205. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  206. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  207. principio terram sol excoquit et facit are,
  208. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  209. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  210. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  211. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  212. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  213. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  214. at coria et carnem mollit durata calore.
  215. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  216. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  217. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  218. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  219. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  220. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  221. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  222. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  223. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  224. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  225. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  226. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  227. dissimili inter se natura praedita debent
  228. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  229. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  230. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  231. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  232. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  233. scilicet id fieri cogit natura viarum
  234. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  235. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  236. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  237. argentoque foras aliud vitroque meare;
  238. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  239. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  240. scilicet id fieri cogit natura viarum
  241. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  242. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  243. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  244. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  245. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  246. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  247. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  248. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  249. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  250. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  251. in medio locus, extemplo primordia ferri
  252. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  253. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  254. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  255. indupedita suis arte conexa cohaeret
  256. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  257. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  258. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  259. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  260. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  261. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  262. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  263. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  264. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  265. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  266. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  267. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  268. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  269. quod, simul a fronte est anelli rarior
  270. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  271. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  272. a tergo quasi provehat atque propellat.
  273. semper enim circum positus res verberat ;
  274. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  275. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  276. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  277. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  278. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  279. denique res omnes debent in corpore habere
  280. , quandoquidem raro sunt corpore et
  281. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  282. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  283. sollicito motu semper iactatur eoque
  284. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  285. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  286. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  287. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  288. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  289. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  290. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  291. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  292. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  293. aere interposito discordia tanta creatur
  294. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  295. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  296. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  297. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  298. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  299. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  300. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  301. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  302. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  303. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  304. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  305. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  306. lignea materies in quo genere esse videtur.
  307. interutrasque igitur ferri natura locata
  308. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  309. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  310. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  311. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  312. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  313. saxa vides primum sola colescere calce.
  314. glutine materies taurino iungitur una,
  315. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  316. quam laxare queant compages taurea vincla.
  317. vitigeni latices aquai fontibus audent
  318. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  319. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  320. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  321. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  322. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  323. denique res auro non aurum copulat una,
  324. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  325. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  326. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  327. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  328. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  329. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  330. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  331. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  332. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  333. inter se quaedam possint coplata teneri;
  334. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  335. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  336. mortiferam possit cladem conflare coorta
  337. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  338. expediam, primum multarum semina rerum
  339. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  340. et contra quae sint morbo mortique necessest
  341. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  342. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  343. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  344. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  345. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  346. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  347. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  348. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  349. temptari procul a patria qui cumque domoque
  350. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  351. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  352. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  353. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  354. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  355. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  356. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  357. tum color et facies hominum distare videntur
  358. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  359. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  360. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  361. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  362. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  363. partibus ac membris; varius concinnat id .
  364. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  365. commovet atque inimicus serpere coepit,
  366. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  367. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  368. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  369. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  370. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  371. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  372. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  373. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  374. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  375. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  376. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  377. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  378. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  379. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  380. an caelum nobis ultro natura corumptum
  381. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  382. quod nos adventu possit temptare recenti.
  383. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  384. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  385. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  386. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  387. permensus multum camposque natantis,
  388. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  389. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  390. principio caput incensum fervore gerebant
  391. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  392. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  393. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  394. atque animi interpres manabat lingua cruore
  395. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  396. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  397. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  398. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  399. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  400. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  401. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  402. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  403. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  404. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  405. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  406. corripere adsidue nervos et membra coactans