De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  2. conferve facit, e parvis quia facta minute
  3. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  4. quae facile insinuantur et insinuata repente
  5. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  6. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  7. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  8. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  9. frigore enim desunt ignes ventique calore
  10. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  11. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  12. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  13. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  14. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  15. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  16. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  17. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  18. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  19. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  20. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  21. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  22. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  23. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  24. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  25. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  26. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  27. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  28. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  29. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  30. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  31. indicia occultae divum perquirere mentis,
  32. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  33. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  34. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  35. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  36. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  37. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  38. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  39. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  40. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  41. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  42. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  43. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  44. turbine caelesti subito correptus et igni?
  45. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  46. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  47. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  48. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  49. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  50. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  51. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  52. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  53. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  54. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  55. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  56. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  57. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  58. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  59. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  60. et simul in multas partis qui credere possis
  61. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  62. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  63. at saepest numero factum fierique necessest,
  64. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  65. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  66. postremo cur sancta deum delubra suasque
  67. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  68. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  69. demit imaginibus violento volnere honorem?
  70. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  71. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  72. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  73. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  74. in mare qua missi veniant ratione superne.
  75. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  76. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  77. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  78. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  79. navigia in summum veniant vexata periclum.
  80. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  81. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  82. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  83. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  84. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  85. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  86. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  87. versabundus enim turbo descendit et illam
  88. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  89. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  90. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  91. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  92. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  93. vertex conradens ex semina nubis
  94. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  95. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  96. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  97. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  98. officere in terris, apparet crebrius idem
  99. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  100. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  101. hoc super in caeli spatio coiere repente
  102. asperiora, modis quae possint indupedita
  103. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  104. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  105. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  106. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  107. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  108. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  109. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  110. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  111. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  112. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  113. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  114. hic demum fit uti turba maiore coorta
  115. et condensa queant apparere et simul ipso
  116. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  117. nam loca declarat sursum ventosa patere
  118. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  119. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  120. corpora naturam declarant litore vestis
  121. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  122. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  123. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  124. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  125. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  126. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  127. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  128. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  129. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  130. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  131. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  132. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  133. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  134. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  135. esse infinitam docui, quantaque volarent
  136. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  137. immemorabile per spatium transire solerent.
  138. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  139. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  140. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  141. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  142. et quasi per magni circum spiracula mundi
  143. exitus introitusque elementis redditus extat.
  144. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  145. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  146. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  147. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  148. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  149. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  150. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  151. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  152. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  153. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  154. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  155. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  156. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  157. multa modis multis convenere undique adaucta,
  158. confertae nubes umorem mittere certant
  159. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  160. copia nimborum turba maiore coacta
  161. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  162. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  163. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  164. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  165. cera super calido tabescens multa liquescat.
  166. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  167. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  168. at retinere diu pluviae longumque morari
  169. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  170. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  171. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  172. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  173. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  174. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  175. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  176. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  177. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  178. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  179. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  180. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  181. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  182. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  183. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  184. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  185. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  186. supter item ut supera ventosis undique plenam
  187. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  188. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  189. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  190. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  191. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  192. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  193. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  194. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  195. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  196. concussu late disserpunt inde tremores.
  197. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  198. tecta viam propter non magno pondere tota,
  199. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  200. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  201. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  202. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  203. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  204. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  205. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  206. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  207. collectus parte ex una procumbit et urget
  208. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  209. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  210. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  211. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  212. inclinata minent in eandem prodita partem
  213. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  214. et metuunt magni naturam credere mundi
  215. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  216. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  217. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  218. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  219. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  220. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  221. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  222. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  223. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  224. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  225. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  226. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  227. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  228. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  229. in loca se cava terrai coniecit ibique
  230. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  231. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  232. exagitata foras erumpitur et simul altam
  233. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  234. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  235. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  236. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  237. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  238. motibus in terris et multae per mare pessum
  239. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  240. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  241. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  242. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  243. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  244. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  245. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  246. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  247. terrai ne dissoluat natura repente,
  248. neu distracta suum late dispandat hiatum
  249. idque suis confusa velit complere ruinis.
  250. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  251. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  252. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  253. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  254. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  255. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  256. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  257. ---
  258. Principio mare mirantur non reddere maius
  259. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  260. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  261. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  262. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  263. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  264. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  265. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  266. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  267. quippe videmus enim vestis umore madentis
  268. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  269. at pelage multa et late substrata videmus.
  270. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  271. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  272. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  273. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  274. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  275. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  276. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  277. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  278. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  279. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  280. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  281. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  282. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  283. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  284. in terras itidem manare ex aequore salso;
  285. percolatur enim virus retroque remanat
  286. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  287. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  288. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  289. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  290. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  291. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  292. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  293. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  294. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  295. cernentes pavida complebant pectora cura,
  296. quid moliretur rerum natura novarum.
  297. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  298. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  299. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  300. et videas caelum summai totius unum
  301. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  302. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  303. quod bene propositum si plane contueare
  304. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  305. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  306. accepit calido febrim fervore coortam
  307. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  308. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  309. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  310. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  311. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  312. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  313. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  314. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  315. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  316. ex infinito satis omnia suppeditare,
  317. unde repente queat tellus concussa moveri
  318. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  319. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  320. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  321. et tempestates pluviae graviore coortu
  322. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  323. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  324. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  325. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  326. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  327. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  328. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  329. nil sint ad summam summai totius omnem.
  330. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  331. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  332. expediam. primum totius subcava montis
  333. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  334. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  335. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  336. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  337. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  338. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  339. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  340. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  341. differt et crassa volvit caligine fumum
  342. extruditque simul mirando pondere saxa;
  343. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  344. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  345. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  346. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  347. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  348. ---
  349. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  350. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  351. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  352. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  353. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  354. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  355. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  356. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  357. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  358. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  359. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  360. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  361. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  362. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  363. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  364. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  365. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  366. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  367. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  368. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  369. cogentes sursus replent coguntque manere.
  370. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  371. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  372. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  373. inter nigra virum percocto saecla colore
  374. exoriens penitus media ab regione diei.
  375. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  376. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  377. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  378. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  379. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  380. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  381. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  382. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  383. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  384. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  385. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  386. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  387. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  388. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  389. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  390. expediam, quali natura praedita constent.
  391. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  392. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  393. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  394. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  395. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  396. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  397. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  398. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  399. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  400. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  401. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  402. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  403. cornices, non cum fumant altaria donis;
  404. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  405. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  406. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  407. in Syria quoque fertur item locus esse videri,