De Rerum Natura
Lucretius
-
- atque efflare foras ideoque extollere flammam
- saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
- in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
- nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
- Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
- non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
- corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
- conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
- conveniat leti, dicatur ut illius una;
- nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
- interiisse neque a morbo neque forte veneno,
- verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
- scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
- Nilus in aestatem crescit campisque redundat
- unicus in terris, Aegypti totius amnis.
- is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
- aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
- anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
- et contra fluvium flantes remorantur et undas
- cogentes sursus replent coguntque manere.
- nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
- flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
- ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
- inter nigra virum percocto saecla colore
- exoriens penitus media ab regione diei.
- est quoque uti possit magnus congestus harenae
- fluctibus adversis oppilare ostia contra,
- cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
- quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
- et proclivis item fiat minus impetus undis.
- fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
- tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
- nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
- scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
- cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
- contrusae nubes coguntur vique premuntur.
- forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
- crescat, ubi in campos albas descendere ningues
- tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
- Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
- expediam, quali natura praedita constent.
- principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
- inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
- e regione ea quod loca cum venere volantes,
- remigii oblitae pennarum vela remittunt
- praecipitesque cadunt molli cervice profusae
- in terram, si forte ita fert natura locorum,
- aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
- is locus est Cumas aput, acri sulpure montis