De Rerum Natura
Lucretius
-
- exoriens penitus media ab regione diei.
- est quoque uti possit magnus congestus harenae
- fluctibus adversis oppilare ostia contra,
- cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
- quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
- et proclivis item fiat minus impetus undis.
- fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
- tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
- nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
- scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
- cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
- contrusae nubes coguntur vique premuntur.
- forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
- crescat, ubi in campos albas descendere ningues
- tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
- Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
- expediam, quali natura praedita constent.
- principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
- inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
- e regione ea quod loca cum venere volantes,
- remigii oblitae pennarum vela remittunt
- praecipitesque cadunt molli cervice profusae
- in terram, si forte ita fert natura locorum,
- aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
- is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
- oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
- est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
- vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
- quo numquam pennis appellunt corpora raucae
- cornices, non cum fumant altaria donis;
- usque adeo fugitant non iras Palladis acris
- pervigili causa, Graium ut cecinere ,
- sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
- in Syria quoque fertur item locus esse videri,
- quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
- intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
- manibus ut si sint divis mactata repente.
- omnia quae naturali ratione geruntur,
- et quibus e fiant causis apparet origo;
- ianua ne pote eis Orci regionibus esse
- credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
- ducere forte deos manis inferne reamur,
- naribus alipedes ut cervi saepe putantur
- ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
- quod procul a vera quam sit ratione repulsum
- percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
- Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
- in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
- multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos