De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  2. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  3. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  4. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  5. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  6. nil sint ad summam summai totius omnem.
  7. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  8. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  9. expediam. primum totius subcava montis
  10. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  11. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  12. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  13. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  14. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  15. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  16. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  17. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  18. differt et crassa volvit caligine fumum
  19. extruditque simul mirando pondere saxa;
  20. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  21. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  22. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  23. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  24. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  25. ---
  26. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  27. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  28. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  29. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  30. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  31. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  32. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  33. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  34. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  35. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  36. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  37. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  38. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  39. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  40. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  41. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  42. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  43. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  44. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  45. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  46. cogentes sursus replent coguntque manere.
  47. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  48. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  49. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  50. inter nigra virum percocto saecla colore