De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  2. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  3. res ad vitai rationem ostendimus ante
  4. propter dissimilem naturam dissimilisque
  5. texturas inter sese primasque figuras.
  6. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  7. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  8. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  9. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  10. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  11. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  12. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  13. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  14. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  15. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  16. floris odore hominem taetro consueta necare.
  17. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  18. multa modis multis multarum semina rerum
  19. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  20. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  21. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  22. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  23. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  24. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  25. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  26. multaque praeterea languentia membra per artus
  27. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  28. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  29. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  30. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  31. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  32. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  33. at cum membra domans percepit fervida febris,
  34. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  35. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  36. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  37. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  38. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  39. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  40. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  41. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  42. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  43. quam soleant et quam vitai copia desit,
  44. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  45. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  46. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  47. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  48. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  49. ut spatium caeli quadam de parte venenet;