De Rerum Natura
Lucretius
-
- una nocte vias quoniam persaepe videmus
- siccari mollisque luti concrescere crustas.
- Praeterea docui multum quoque tollere nubes
- umorem magno conceptum ex aequore ponti
- et passim toto terrarum spargere in orbi,
- cum pluit in terris et venti nubila portant.
- Postremo quoniam raro cum corpore tellus
- est et coniunctast oras maris undique cingens,
- debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
- in terras itidem manare ex aequore salso;
- percolatur enim virus retroque remanat
- materies umoris et ad caput amnibus omnis
- confluit, inde super terras redit agmine dulci
- qua via secta semel liquido pede detulit undas.
- Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
- expirent ignes inter dum turbine tanto,
- expediam; neque enim mediocri clade coorta
- flammae tempestas Siculum dominata per agros
- finitimis ad se convertit gentibus ora,
- fumida cum caeli scintillare omnia templa
- cernentes pavida complebant pectora cura,
- quid moliretur rerum natura novarum.
- Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
- et longe cunctas in partis dispiciendum,
- ut reminiscaris summam rerum esse profundam
- et videas caelum summai totius unum
- quam sit parvula pars et quam multesima constet
- nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
- quod bene propositum si plane contueare
- ac videas plane, mirari multa relinquas.
- numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
- accepit calido febrim fervore coortam
- aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
- opturgescit enim subito pes, arripit acer
- saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
- existit sacer ignis et urit corpore serpens
- quam cumque arripuit partem repitque per artus,
- ni mirum quia sunt multarum semina rerum
- et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
- unde queat vis immensi procrescere morbi.
- sic igitur toti caelo terraeque putandumst
- ex infinito satis omnia suppeditare,
- unde repente queat tellus concussa moveri
- perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
- ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
- id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
- et tempestates pluviae graviore coortu
- sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
- 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'