De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  2. multa modis multis convenere undique adaucta,
  3. confertae nubes umorem mittere certant
  4. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  5. copia nimborum turba maiore coacta
  6. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  7. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  8. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  9. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  10. cera super calido tabescens multa liquescat.
  11. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  12. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  13. at retinere diu pluviae longumque morari
  14. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  15. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  16. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  17. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  18. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  19. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  20. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  21. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  22. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  23. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  24. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  25. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  26. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  27. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  28. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  29. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  30. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  31. supter item ut supera ventosis undique plenam
  32. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  33. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  34. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  35. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  36. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  37. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  38. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  39. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  40. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  41. concussu late disserpunt inde tremores.
  42. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  43. tecta viam propter non magno pondere tota,
  44. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  45. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  46. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  47. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  48. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  49. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  50. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  51. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  52. collectus parte ex una procumbit et urget
  53. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  54. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  55. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  56. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  57. inclinata minent in eandem prodita partem
  58. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  59. et metuunt magni naturam credere mundi
  60. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  61. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  62. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  63. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  64. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  65. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  66. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  67. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  68. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  69. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  70. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  71. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  72. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  73. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  74. in loca se cava terrai coniecit ibique
  75. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  76. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  77. exagitata foras erumpitur et simul altam
  78. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  79. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  80. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  81. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  82. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  83. motibus in terris et multae per mare pessum
  84. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  85. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  86. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  87. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  88. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  89. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  90. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  91. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  92. terrai ne dissoluat natura repente,
  93. neu distracta suum late dispandat hiatum
  94. idque suis confusa velit complere ruinis.
  95. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  96. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  97. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  98. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  99. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  100. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  101. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  102. ---
  103. Principio mare mirantur non reddere maius
  104. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  105. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  106. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  107. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  108. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  109. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  110. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  111. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  112. quippe videmus enim vestis umore madentis
  113. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  114. at pelage multa et late substrata videmus.
  115. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  116. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  117. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  118. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  119. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  120. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  121. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  122. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  123. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  124. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  125. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  126. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  127. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  128. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  129. in terras itidem manare ex aequore salso;
  130. percolatur enim virus retroque remanat
  131. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  132. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  133. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  134. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  135. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  136. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  137. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  138. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  139. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  140. cernentes pavida complebant pectora cura,
  141. quid moliretur rerum natura novarum.
  142. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  143. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  144. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  145. et videas caelum summai totius unum
  146. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  147. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  148. quod bene propositum si plane contueare
  149. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  150. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  151. accepit calido febrim fervore coortam
  152. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  153. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  154. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  155. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  156. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  157. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  158. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  159. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  160. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  161. ex infinito satis omnia suppeditare,
  162. unde repente queat tellus concussa moveri
  163. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  164. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  165. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  166. et tempestates pluviae graviore coortu
  167. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.