De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  2. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  3. officere in terris, apparet crebrius idem
  4. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  5. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  6. hoc super in caeli spatio coiere repente
  7. asperiora, modis quae possint indupedita
  8. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  9. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  10. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  11. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  12. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  13. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  14. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  15. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  16. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  17. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  18. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  19. hic demum fit uti turba maiore coorta
  20. et condensa queant apparere et simul ipso
  21. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  22. nam loca declarat sursum ventosa patere
  23. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  24. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  25. corpora naturam declarant litore vestis
  26. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  27. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  28. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  29. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  30. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  31. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  32. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  33. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  34. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  35. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  36. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  37. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  38. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  39. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  40. esse infinitam docui, quantaque volarent
  41. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  42. immemorabile per spatium transire solerent.
  43. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  44. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  45. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  46. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  47. et quasi per magni circum spiracula mundi
  48. exitus introitusque elementis redditus extat.
  49. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  50. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  51. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  52. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  53. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  54. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  55. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  56. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  57. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  58. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  59. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  60. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  61. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  62. multa modis multis convenere undique adaucta,
  63. confertae nubes umorem mittere certant
  64. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  65. copia nimborum turba maiore coacta
  66. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  67. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  68. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  69. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  70. cera super calido tabescens multa liquescat.
  71. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  72. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  73. at retinere diu pluviae longumque morari
  74. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  75. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  76. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  77. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  78. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  79. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  80. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  81. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  82. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  83. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  84. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  85. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  86. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  87. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  88. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  89. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  90. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  91. supter item ut supera ventosis undique plenam
  92. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  93. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  94. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  95. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  96. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  97. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  98. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  99. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  100. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  101. concussu late disserpunt inde tremores.
  102. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  103. tecta viam propter non magno pondere tota,
  104. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  105. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  106. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  107. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  108. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  109. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  110. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  111. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  112. collectus parte ex una procumbit et urget
  113. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  114. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  115. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  116. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  117. inclinata minent in eandem prodita partem
  118. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  119. et metuunt magni naturam credere mundi
  120. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  121. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  122. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  123. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  124. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  125. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  126. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  127. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  128. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  129. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  130. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  131. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  132. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  133. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  134. in loca se cava terrai coniecit ibique
  135. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  136. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  137. exagitata foras erumpitur et simul altam
  138. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  139. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  140. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  141. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  142. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  143. motibus in terris et multae per mare pessum
  144. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  145. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  146. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  147. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  148. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  149. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  150. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  151. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  152. terrai ne dissoluat natura repente,
  153. neu distracta suum late dispandat hiatum
  154. idque suis confusa velit complere ruinis.
  155. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  156. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  157. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  158. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  159. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  160. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  161. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  162. ---
  163. Principio mare mirantur non reddere maius
  164. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  165. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  166. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  167. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  168. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  169. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  170. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  171. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  172. quippe videmus enim vestis umore madentis
  173. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  174. at pelage multa et late substrata videmus.
  175. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  176. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  177. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  178. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  179. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  180. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  181. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  182. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  183. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  184. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  185. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  186. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  187. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  188. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  189. in terras itidem manare ex aequore salso;
  190. percolatur enim virus retroque remanat
  191. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  192. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  193. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  194. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  195. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  196. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  197. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  198. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  199. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  200. cernentes pavida complebant pectora cura,
  201. quid moliretur rerum natura novarum.
  202. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  203. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  204. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  205. et videas caelum summai totius unum
  206. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  207. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  208. quod bene propositum si plane contueare
  209. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  210. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  211. accepit calido febrim fervore coortam