De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  2. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  3. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  4. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  5. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  6. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  7. cernentes pavida complebant pectora cura,
  8. quid moliretur rerum natura novarum.
  9. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  10. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  11. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  12. et videas caelum summai totius unum
  13. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  14. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  15. quod bene propositum si plane contueare
  16. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  17. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  18. accepit calido febrim fervore coortam
  19. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  20. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  21. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  22. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  23. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  24. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  25. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  26. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  27. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  28. ex infinito satis omnia suppeditare,
  29. unde repente queat tellus concussa moveri
  30. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  31. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  32. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  33. et tempestates pluviae graviore coortu
  34. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  35. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  36. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  37. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  38. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  39. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  40. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  41. nil sint ad summam summai totius omnem.
  42. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  43. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  44. expediam. primum totius subcava montis
  45. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  46. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  47. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  48. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  49. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  50. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  51. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  52. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  53. differt et crassa volvit caligine fumum
  54. extruditque simul mirando pondere saxa;
  55. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  56. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  57. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  58. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  59. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  60. ---
  61. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  62. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  63. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  64. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  65. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  66. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  67. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  68. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  69. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  70. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  71. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  72. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  73. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  74. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  75. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  76. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  77. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  78. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  79. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  80. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  81. cogentes sursus replent coguntque manere.
  82. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  83. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  84. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  85. inter nigra virum percocto saecla colore
  86. exoriens penitus media ab regione diei.
  87. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  88. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  89. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  90. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  91. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  92. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  93. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  94. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  95. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  96. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  97. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  98. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  99. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  100. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  101. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  102. expediam, quali natura praedita constent.
  103. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  104. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  105. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  106. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  107. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  108. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  109. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.