De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  2. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  3. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  4. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  5. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  6. cornices, non cum fumant altaria donis;
  7. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  8. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  9. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  10. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  11. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  12. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  13. manibus ut si sint divis mactata repente.
  14. omnia quae naturali ratione geruntur,
  15. et quibus e fiant causis apparet origo;
  16. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  17. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  18. ducere forte deos manis inferne reamur,
  19. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  20. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  21. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  22. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  23. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  24. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  25. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  26. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  27. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  28. res ad vitai rationem ostendimus ante
  29. propter dissimilem naturam dissimilisque
  30. texturas inter sese primasque figuras.
  31. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  32. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  33. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  34. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  35. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  36. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  37. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  38. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  39. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  40. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  41. floris odore hominem taetro consueta necare.
  42. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  43. multa modis multis multarum semina rerum
  44. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  45. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  46. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  47. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  48. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  49. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  50. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  51. multaque praeterea languentia membra per artus
  52. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  53. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  54. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  55. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  56. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  57. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  58. at cum membra domans percepit fervida febris,
  59. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  60. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  61. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  62. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  63. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  64. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  65. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  66. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  67. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  68. quam soleant et quam vitai copia desit,
  69. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  70. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  71. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  72. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  73. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  74. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  75. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  76. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  77. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  78. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  79. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  80. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  81. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  82. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  83. propterea quod magna mali fit copia circum.
  84. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  85. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  86. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  87. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  88. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  89. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  90. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  91. scilicet in terram delabi pondere cogit
  92. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  93. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  94. ---
  95. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  96. arescit quia terra calore et semina si qua
  97. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  98. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  99. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  100. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  101. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  102. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  103. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  104. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  105. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  106. sole putant subter terras fervescere partim,
  107. nox ubi terribili terras caligine texit.
  108. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  109. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai