De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  2. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  3. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  4. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  5. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  6. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  7. supter item ut supera ventosis undique plenam
  8. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  9. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  10. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  11. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  12. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  13. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  14. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  15. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  16. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  17. concussu late disserpunt inde tremores.
  18. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  19. tecta viam propter non magno pondere tota,
  20. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  21. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  22. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  23. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  24. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  25. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  26. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  27. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  28. collectus parte ex una procumbit et urget
  29. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  30. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  31. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  32. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  33. inclinata minent in eandem prodita partem
  34. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  35. et metuunt magni naturam credere mundi
  36. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  37. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  38. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  39. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  40. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  41. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  42. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  43. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  44. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  45. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  46. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  47. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  48. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  49. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  50. in loca se cava terrai coniecit ibique
  51. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  52. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  53. exagitata foras erumpitur et simul altam
  54. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  55. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  56. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  57. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  58. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  59. motibus in terris et multae per mare pessum
  60. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  61. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  62. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  63. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  64. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  65. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  66. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  67. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  68. terrai ne dissoluat natura repente,
  69. neu distracta suum late dispandat hiatum
  70. idque suis confusa velit complere ruinis.
  71. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  72. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  73. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  74. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  75. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  76. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  77. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  78. ---
  79. Principio mare mirantur non reddere maius
  80. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  81. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  82. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  83. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  84. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  85. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  86. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  87. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  88. quippe videmus enim vestis umore madentis
  89. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  90. at pelage multa et late substrata videmus.
  91. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  92. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  93. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  94. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  95. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  96. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  97. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  98. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  99. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  100. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  101. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  102. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  103. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  104. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  105. in terras itidem manare ex aequore salso;
  106. percolatur enim virus retroque remanat
  107. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  108. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  109. qua via secta semel liquido pede detulit undas.