De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  2. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  3. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  4. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  5. in loca se cava terrai coniecit ibique
  6. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  7. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  8. exagitata foras erumpitur et simul altam
  9. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  10. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  11. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  12. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  13. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  14. motibus in terris et multae per mare pessum
  15. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  16. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  17. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  18. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  19. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  20. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  21. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  22. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  23. terrai ne dissoluat natura repente,
  24. neu distracta suum late dispandat hiatum
  25. idque suis confusa velit complere ruinis.
  26. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  27. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  28. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  29. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  30. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  31. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  32. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  33. ---
  34. Principio mare mirantur non reddere maius
  35. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  36. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  37. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  38. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  39. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  40. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  41. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  42. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  43. quippe videmus enim vestis umore madentis
  44. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  45. at pelage multa et late substrata videmus.
  46. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  47. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  48. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  49. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  50. umoris possunt verrentes aequora, ventis