De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. possunt ac fieri divino numine rentur.
  2. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  3. si tamen interea mirantur qua ratione
  4. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  5. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  6. rursus in antiquas referuntur religionis
  7. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  8. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  9. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  10. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  11. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  12. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  13. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  14. delibata deum per te tibi numina sancta
  15. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  16. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  17. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  18. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  19. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  20. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  21. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  22. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  23. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  24. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  25. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  26. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  27. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  28. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  29. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  30. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  31. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  32. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  33. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  34. quorum operum causas nulla ratione videre
  35. possunt ac fieri divino numine rentur.
  36. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  37. propterea quia concurrunt sublime volantes
  38. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  39. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  40. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  41. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  42. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  43. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  44. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  45. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  46. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  47. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  48. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  49. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  50. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  51. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  52. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  53. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  54. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  55. verberibus venti versant planguntque per auras.
  56. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  57. frontibus adversis possint quam de latere ire
  58. diverso motu radentes corpora tractim,
  59. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  60. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  61. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  62. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  63. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  64. cum subito validi venti conlecta procella
  65. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  66. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  67. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  68. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  69. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  70. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  71. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  72. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  73. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  74. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  75. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  76. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  77. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  78. perscindat nubem perfringens impete recto;
  79. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  80. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  81. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  82. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  83. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  84. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  85. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  86. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  87. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  88. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  89. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  90. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  91. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  92. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  93. turbine ventorum comburens impete magno;
  94. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  95. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  96. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  97. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  98. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  99. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  100. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  101. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  102. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  103. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  104. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  105. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  106. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  107. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem