De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  2. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  3. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  4. posteriorque fere melior res illa reperta
  5. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  6. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  7. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  8. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  9. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  10. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  11. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  12. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  13. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  14. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  15. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  16. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  17. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  18. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  19. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  20. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  21. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  22. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  23. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  24. idque minutatim vitam provexit in altum
  25. et belli magnos commovit funditus aestus.
  26. at vigiles mundi magnum versatile templum
  27. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  28. perdocuere homines annorum tempora verti
  29. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  30. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  31. et divisa colebatur discretaque tellus,
  32. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  33. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  34. carminibus cum res gestas coepere
  35. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  36. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  37. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  38. Navigia atque agri culturas moenia leges
  39. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  40. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  41. carmina, picturas et daedala signa polita
  42. usus et impigrae simul experientia mentis
  43. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  44. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  45. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  46. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  47. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  15. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  16. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  17. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  18. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  19. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  20. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  21. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  22. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  23. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  24. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  25. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  26. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  27. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  28. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  29. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  30. quod fieret naturali varieque volaret
  31. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  32. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  33. et genus humanum frustra plerumque probavit
  34. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  35. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  36. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  37. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  38. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  39. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  40. non radii solis nec lucida tela diei
  41. discutiant, sed naturae species ratioque.
  42. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  43. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  44. esse et nativo consistere corpore caelum,
  45. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  46. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  47. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  48. ---
  49. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  50. currenti spatium praemonstra, callida musa
  51. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  52. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  53. ---
  54. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  55. ---
  56. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  57. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  58. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  59. et faciunt animos humilis formidine divom
  60. depressosque premunt ad terram propterea quod
  61. ignorantia causarum conferre deorum
  62. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  63. quorum operum causas nulla ratione videre