De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  2. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  3. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  4. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  5. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  6. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  7. versabundus enim turbo descendit et illam
  8. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  9. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  10. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  11. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  12. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  13. vertex conradens ex semina nubis
  14. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  15. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  16. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  17. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  18. officere in terris, apparet crebrius idem
  19. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  20. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  21. hoc super in caeli spatio coiere repente
  22. asperiora, modis quae possint indupedita
  23. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  24. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  25. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  26. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  27. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  28. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  29. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  30. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  31. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  32. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  33. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  34. hic demum fit uti turba maiore coorta
  35. et condensa queant apparere et simul ipso
  36. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  37. nam loca declarat sursum ventosa patere
  38. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  39. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  40. corpora naturam declarant litore vestis
  41. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  42. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  43. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  44. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  45. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  46. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  47. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  48. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  49. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  50. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  51. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  52. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  53. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  54. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  55. esse infinitam docui, quantaque volarent
  56. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  57. immemorabile per spatium transire solerent.
  58. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  59. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  60. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  61. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  62. et quasi per magni circum spiracula mundi
  63. exitus introitusque elementis redditus extat.
  64. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  65. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  66. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  67. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  68. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  69. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  70. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  71. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  72. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  73. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  74. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  75. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  76. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  77. multa modis multis convenere undique adaucta,
  78. confertae nubes umorem mittere certant
  79. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  80. copia nimborum turba maiore coacta
  81. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  82. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  83. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  84. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  85. cera super calido tabescens multa liquescat.
  86. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  87. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  88. at retinere diu pluviae longumque morari
  89. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  90. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  91. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  92. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  93. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  94. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  95. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  96. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  97. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  98. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  99. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  100. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  101. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  102. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  103. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  104. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  105. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  106. supter item ut supera ventosis undique plenam
  107. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  108. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  109. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  110. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  111. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  112. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  113. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  114. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  115. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  116. concussu late disserpunt inde tremores.
  117. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  118. tecta viam propter non magno pondere tota,
  119. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  120. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  121. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  122. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  123. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  124. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  125. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  126. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  127. collectus parte ex una procumbit et urget
  128. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  129. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  130. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  131. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  132. inclinata minent in eandem prodita partem
  133. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  134. et metuunt magni naturam credere mundi
  135. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  136. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  137. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  138. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  139. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  140. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  141. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  142. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  143. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  144. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  145. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  146. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  147. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  148. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  149. in loca se cava terrai coniecit ibique
  150. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  151. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  152. exagitata foras erumpitur et simul altam
  153. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  154. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  155. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  156. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  157. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  158. motibus in terris et multae per mare pessum
  159. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  160. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  161. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  162. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  163. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  164. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  165. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  166. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  167. terrai ne dissoluat natura repente,
  168. neu distracta suum late dispandat hiatum
  169. idque suis confusa velit complere ruinis.
  170. proinde licet quamvis caelum terramque reantur