De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  2. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  3. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  4. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  5. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  6. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  7. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  8. ---
  9. Principio mare mirantur non reddere maius
  10. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  11. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  12. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  13. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  14. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  15. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  16. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  17. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  18. quippe videmus enim vestis umore madentis
  19. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  20. at pelage multa et late substrata videmus.
  21. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  22. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  23. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  24. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  25. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  26. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  27. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  28. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  29. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  30. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  31. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  32. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  33. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  34. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  35. in terras itidem manare ex aequore salso;
  36. percolatur enim virus retroque remanat
  37. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  38. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  39. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  40. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  41. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  42. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  43. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  44. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  45. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  46. cernentes pavida complebant pectora cura,
  47. quid moliretur rerum natura novarum.
  48. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  49. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  50. ut reminiscaris summam rerum esse profundam