De Rerum Natura
Lucretius
-
- Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
- gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
- ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
- ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
- destitit in dubio fluctu iactarier intus.
- Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
- collectus parte ex una procumbit et urget
- obnixus magnis speluncas viribus altas,
- incumbit tellus quo venti prona premit vis.
- tum supera terram quae sunt extructa domorum
- ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
- inclinata minent in eandem prodita partem
- protractaeque trabes inpendent ire paratae.
- et metuunt magni naturam credere mundi
- exitiale aliquod tempus clademque manere,
- cum videant tantam terrarum incumbere molem!
- quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
- res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
- nunc quia respirant alternis inque gravescunt
- et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
- saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
- quam facit; inclinatur enim retroque recellit
- et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
- hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
- summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
- Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
- ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
- aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
- in loca se cava terrai coniecit ibique
- speluncas inter magnas fremit ante tumultu
- versabundaQUE portatur, post incita cum vis
- exagitata foras erumpitur et simul altam
- diffindens terram magnum concinnat hiatum.
- in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
- in Peloponneso, quas exitus hic animai
- disturbat urbes et terrae motus obortus.
- multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
- motibus in terris et multae per mare pessum
- subsedere suis pariter cum civibus urbes.
- quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
- et fera vis venti per crebra foramina terrae
- dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
- frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
- concutit invitos cogens tremere atque movere.
- ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
- tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
- terrai ne dissoluat natura repente,
- neu distracta suum late dispandat hiatum
- idque suis confusa velit complere ruinis.