De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. idque suis confusa velit complere ruinis.
  2. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  3. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  4. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  5. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  6. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  7. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  8. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  9. ---
  10. Principio mare mirantur non reddere maius
  11. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  12. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  13. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  14. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  15. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  16. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  17. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  18. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  19. quippe videmus enim vestis umore madentis
  20. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  21. at pelage multa et late substrata videmus.
  22. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  23. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  24. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  25. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  26. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  27. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  28. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  29. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  30. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  31. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  32. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  33. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  34. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  35. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  36. in terras itidem manare ex aequore salso;
  37. percolatur enim virus retroque remanat
  38. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  39. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  40. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  41. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  42. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  43. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  44. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  45. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  46. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  47. cernentes pavida complebant pectora cura,
  48. quid moliretur rerum natura novarum.
  49. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  50. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  51. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  52. et videas caelum summai totius unum
  53. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  54. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  55. quod bene propositum si plane contueare
  56. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  57. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  58. accepit calido febrim fervore coortam
  59. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  60. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  61. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  62. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  63. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  64. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  65. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  66. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  67. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  68. ex infinito satis omnia suppeditare,
  69. unde repente queat tellus concussa moveri
  70. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  71. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  72. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  73. et tempestates pluviae graviore coortu
  74. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  75. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  76. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  77. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  78. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  79. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  80. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  81. nil sint ad summam summai totius omnem.
  82. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  83. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  84. expediam. primum totius subcava montis
  85. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  86. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  87. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  88. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  89. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  90. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  91. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  92. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  93. differt et crassa volvit caligine fumum
  94. extruditque simul mirando pondere saxa;
  95. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  96. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  97. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  98. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  99. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  100. ---
  101. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  102. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  103. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  104. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  105. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  106. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  107. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  108. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  109. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  110. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  111. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  112. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  113. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  114. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  115. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  116. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  117. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  118. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  119. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  120. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  121. cogentes sursus replent coguntque manere.
  122. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  123. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  124. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  125. inter nigra virum percocto saecla colore
  126. exoriens penitus media ab regione diei.
  127. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  128. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  129. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  130. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  131. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  132. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  133. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  134. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  135. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  136. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  137. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  138. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  139. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  140. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  141. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  142. expediam, quali natura praedita constent.
  143. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  144. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  145. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  146. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  147. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  148. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  149. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  150. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  151. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  152. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  153. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  154. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  155. cornices, non cum fumant altaria donis;
  156. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  157. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  158. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  159. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  160. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  161. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  162. manibus ut si sint divis mactata repente.
  163. omnia quae naturali ratione geruntur,
  164. et quibus e fiant causis apparet origo;
  165. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  166. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  167. ducere forte deos manis inferne reamur,
  168. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  169. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  170. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  171. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  172. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  173. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  174. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  175. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  176. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  177. res ad vitai rationem ostendimus ante
  178. propter dissimilem naturam dissimilisque
  179. texturas inter sese primasque figuras.
  180. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  181. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  182. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  183. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  184. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  185. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  186. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  187. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  188. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  189. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  190. floris odore hominem taetro consueta necare.
  191. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  192. multa modis multis multarum semina rerum
  193. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  194. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  195. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  196. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  197. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  198. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  199. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  200. multaque praeterea languentia membra per artus
  201. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  202. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  203. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  204. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  205. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  206. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  207. at cum membra domans percepit fervida febris,
  208. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  209. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  210. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  211. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  212. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  213. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  214. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  215. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  216. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  217. quam soleant et quam vitai copia desit,
  218. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  219. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  220. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  221. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  222. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  223. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  224. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  225. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  226. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  227. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  228. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  229. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  230. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  231. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  232. propterea quod magna mali fit copia circum.
  233. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  234. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  235. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  236. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  237. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  238. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  239. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  240. scilicet in terram delabi pondere cogit
  241. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  242. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  243. ---
  244. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  245. arescit quia terra calore et semina si qua
  246. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  247. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  248. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  249. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  250. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  251. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  252. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  253. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  254. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  255. sole putant subter terras fervescere partim,
  256. nox ubi terribili terras caligine texit.
  257. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  258. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  259. non quierit calidum supera de reddere parte,
  260. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  261. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  262. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  263. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  264. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  265. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  266. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  267. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  268. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  269. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  270. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  271. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  272. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  273. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  274. et rare fecit calido miscente vapore,
  275. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  276. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  277. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  278. praeterea solis radiis iactatur aquai
  279. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  280. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  281. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  282. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  283. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  284. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  285. taedaque consimili ratione accensa per undas
  286. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  287. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  288. semina de terraque necessest funditus ipsa
  289. ignis corpora per totum consurgere fontem
  290. et simul exspirare foras exireque in auras,
  291. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  292. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  293. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  294. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  295. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  296. et multis aliis praebet regionibus aequor
  297. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  298. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  299. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  300. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  301. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  302. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  303. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  304. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  305. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  306. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  307. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  308. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  309. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  310. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  311. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  312. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  313. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  314. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  315. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  316. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  317. ordine demisso levibus iactarier auris,
  318. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  319. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  320. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  321. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  322. ipsius rei rationem reddere possis,
  323. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  324. quo magis attentas auris animumque reposco.
  325. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  326. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  327. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  328. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  329. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  330. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  331. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  332. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  333. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  334. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  335. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  336. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  337. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  338. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  339. cernere odorari licet et sentire sonare.
  340. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  341. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  342. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  343. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  344. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  345. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  346. principio fit ut in speluncis saxa superna
  347. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  348. manat item nobis e toto corpore sudor,
  349. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  350. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  351. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  352. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  353. sentimus, sentimus item transire per aurum
  354. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  355. denique per dissaepta domorum saxea voces
  356. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  357. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  358. denique qua circum caeli lorica ,
  359. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  360. et tempestate in terra caeloque coorta
  361. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  362. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  363. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  364. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  365. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  366. principio terram sol excoquit et facit are,
  367. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  368. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  369. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  370. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  371. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  372. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  373. at coria et carnem mollit durata calore.
  374. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  375. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  376. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  377. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  378. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  379. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  380. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  381. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  382. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  383. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  384. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  385. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  386. dissimili inter se natura praedita debent
  387. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  388. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  389. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  390. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  391. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  392. scilicet id fieri cogit natura viarum
  393. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  394. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  395. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  396. argentoque foras aliud vitroque meare;
  397. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  398. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  399. scilicet id fieri cogit natura viarum
  400. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  401. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  402. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  403. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  404. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  405. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  406. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  407. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  408. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  409. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  410. in medio locus, extemplo primordia ferri
  411. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  412. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  413. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  414. indupedita suis arte conexa cohaeret
  415. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  416. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  417. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  418. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  419. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  420. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  421. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  422. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  423. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  424. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  425. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  426. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  427. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  428. quod, simul a fronte est anelli rarior
  429. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  430. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  431. a tergo quasi provehat atque propellat.
  432. semper enim circum positus res verberat ;
  433. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  434. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  435. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  436. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  437. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  438. denique res omnes debent in corpore habere
  439. , quandoquidem raro sunt corpore et
  440. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  441. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  442. sollicito motu semper iactatur eoque
  443. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  444. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  445. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  446. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  447. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  448. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  449. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  450. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  451. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  452. aere interposito discordia tanta creatur
  453. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  454. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  455. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  456. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  457. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  458. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  459. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  460. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  461. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  462. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  463. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  464. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  465. lignea materies in quo genere esse videtur.
  466. interutrasque igitur ferri natura locata
  467. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  468. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  469. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  470. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,