De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  2. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  3. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  4. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  5. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  6. perscindat nubem perfringens impete recto;
  7. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  8. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  9. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  10. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  11. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  12. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  13. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  14. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  15. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  16. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  17. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  18. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  19. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  20. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  21. turbine ventorum comburens impete magno;
  22. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  23. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  24. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  25. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  26. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  27. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  28. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  29. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  30. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  31. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  32. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  33. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  34. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  35. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  36. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  37. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  38. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  39. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  40. e simili causa, concursu natus eodem.
  41. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  42. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  43. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  44. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  45. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  46. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  47. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  48. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  49. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  50. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  51. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  52. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  53. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  54. extructis aliis alias super impete miro.
  55. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  56. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  57. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  58. nubila portabunt venti transversa per auras,
  59. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  60. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  61. in statione locata sepultis undique ventis;
  62. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  63. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  64. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  65. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  66. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  67. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  68. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  69. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  70. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  71. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  72. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  73. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  74. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  75. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  76. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  77. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  78. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  79. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  80. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  81. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  82. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  83. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  84. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  85. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  86. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  87. Quod superest, quali natura praedita constent
  88. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  89. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  90. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  91. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  92. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  93. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  94. constituit natura minutis mobilibusque
  95. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  96. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  97. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  98. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  99. curat item vasis integris vina repente
  100. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  101. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  102. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  103. mobiliter soluens differt primordia vini.
  104. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  105. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  106. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  107. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  108. fiant ut possint ictu discludere turris,
  109. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  110. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  111. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  112. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  113. expediam neque te in promissis plura morabor.
  114. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  115. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  116. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  117. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  118. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  119. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  120. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  121. adeo tetra nimborum nocte coorta
  122. inpendent atrae formidinis ora superne,
  123. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  124. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  125. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  126. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  127. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  128. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  129. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  130. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  131. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  132. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  133. multa forent multis exempto nubila sole;
  134. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  135. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  136. si non extructis foret alte nubibus aether.
  137. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  138. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  139. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  140. semina habere cavas nubes et multa necessest
  141. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  142. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  143. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  144. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  145. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  146. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  147. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  148. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  149. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  150. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  151. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  152. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  153. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  154. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  155. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  156. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  157. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  158. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  159. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  160. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  161. tantus discidio nubis ventique procella
  162. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  163. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  164. incidit in validam maturo culmine nubem;
  165. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  166. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  167. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  168. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  169. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  170. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  171. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  172. atque alia ex ipso conradens portat
  173. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  174. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  175. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  176. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  177. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  178. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  179. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  180. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  181. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  182. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  183. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  184. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  185. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  186. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  187. nec temere omnino plane vis frigida venti
  188. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  189. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  190. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  191. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  192. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  193. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  194. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  195. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  196. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  197. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  198. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  199. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  200. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  201. non igitur multis offensibus in remorando
  202. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  203. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  204. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  205. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  206. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  207. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  208. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  209. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  210. et validas auget viris et roborat ictum;
  211. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  212. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  213. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  214. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  215. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  216. incolumisque venit per res atque integra transit
  217. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  218. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  219. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  220. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  221. conferve facit, e parvis quia facta minute
  222. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  223. quae facile insinuantur et insinuata repente
  224. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  225. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  226. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  227. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  228. frigore enim desunt ignes ventique calore
  229. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  230. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  231. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  232. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  233. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  234. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  235. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  236. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  237. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  238. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  239. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  240. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  241. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  242. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  243. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  244. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  245. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  246. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  247. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  248. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  249. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  250. indicia occultae divum perquirere mentis,
  251. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  252. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  253. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  254. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  255. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  256. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  257. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  258. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  259. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  260. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  261. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  262. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  263. turbine caelesti subito correptus et igni?
  264. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  265. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  266. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  267. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  268. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  269. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  270. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  271. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  272. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  273. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  274. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  275. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  276. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  277. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  278. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  279. et simul in multas partis qui credere possis
  280. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  281. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  282. at saepest numero factum fierique necessest,
  283. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  284. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  285. postremo cur sancta deum delubra suasque
  286. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  287. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  288. demit imaginibus violento volnere honorem?
  289. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  290. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  291. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  292. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  293. in mare qua missi veniant ratione superne.
  294. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  295. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  296. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  297. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  298. navigia in summum veniant vexata periclum.
  299. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  300. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  301. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  302. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  303. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  304. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  305. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  306. versabundus enim turbo descendit et illam
  307. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  308. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  309. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  310. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  311. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  312. vertex conradens ex semina nubis
  313. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  314. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  315. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  316. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  317. officere in terris, apparet crebrius idem
  318. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  319. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  320. hoc super in caeli spatio coiere repente
  321. asperiora, modis quae possint indupedita
  322. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  323. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  324. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  325. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  326. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  327. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  328. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  329. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  330. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  331. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  332. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  333. hic demum fit uti turba maiore coorta
  334. et condensa queant apparere et simul ipso
  335. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  336. nam loca declarat sursum ventosa patere
  337. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  338. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  339. corpora naturam declarant litore vestis
  340. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  341. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  342. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  343. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  344. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  345. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  346. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  347. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  348. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  349. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  350. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  351. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  352. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  353. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  354. esse infinitam docui, quantaque volarent
  355. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  356. immemorabile per spatium transire solerent.
  357. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  358. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  359. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  360. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  361. et quasi per magni circum spiracula mundi
  362. exitus introitusque elementis redditus extat.
  363. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  364. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  365. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  366. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  367. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  368. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  369. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  370. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  371. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  372. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  373. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  374. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  375. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  376. multa modis multis convenere undique adaucta,
  377. confertae nubes umorem mittere certant
  378. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  379. copia nimborum turba maiore coacta
  380. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  381. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  382. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  383. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  384. cera super calido tabescens multa liquescat.
  385. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  386. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  387. at retinere diu pluviae longumque morari
  388. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  389. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  390. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  391. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  392. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  393. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  394. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  395. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  396. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  397. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  398. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  399. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  400. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  401. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  402. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  403. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  404. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  405. supter item ut supera ventosis undique plenam
  406. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  407. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  408. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  409. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  410. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  411. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  412. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  413. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  414. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  415. concussu late disserpunt inde tremores.
  416. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  417. tecta viam propter non magno pondere tota,
  418. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  419. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  420. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  421. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  422. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  423. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  424. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  425. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  426. collectus parte ex una procumbit et urget
  427. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  428. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  429. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  430. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  431. inclinata minent in eandem prodita partem
  432. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  433. et metuunt magni naturam credere mundi
  434. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  435. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  436. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  437. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  438. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  439. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  440. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  441. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  442. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  443. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  444. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  445. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  446. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  447. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  448. in loca se cava terrai coniecit ibique
  449. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  450. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  451. exagitata foras erumpitur et simul altam
  452. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  453. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  454. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  455. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  456. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  457. motibus in terris et multae per mare pessum
  458. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  459. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  460. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  461. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  462. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  463. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  464. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  465. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  466. terrai ne dissoluat natura repente,
  467. neu distracta suum late dispandat hiatum