De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  2. saxa vides primum sola colescere calce.
  3. glutine materies taurino iungitur una,
  4. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  5. quam laxare queant compages taurea vincla.
  6. vitigeni latices aquai fontibus audent
  7. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  8. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  9. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  10. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  11. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  12. denique res auro non aurum copulat una,
  13. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  14. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  15. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  16. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  17. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  18. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  19. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  20. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  21. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  22. inter se quaedam possint coplata teneri;
  23. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  24. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  25. mortiferam possit cladem conflare coorta
  26. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  27. expediam, primum multarum semina rerum
  28. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  29. et contra quae sint morbo mortique necessest
  30. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  31. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  32. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  33. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  34. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  35. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  36. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  37. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  38. temptari procul a patria qui cumque domoque
  39. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  40. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  41. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  42. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  43. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  44. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  45. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  46. tum color et facies hominum distare videntur
  47. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  48. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  49. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  50. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  51. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  52. partibus ac membris; varius concinnat id .
  53. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  54. commovet atque inimicus serpere coepit,
  55. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  56. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  57. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  58. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  59. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  60. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  61. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  62. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  63. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  64. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  65. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  66. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  67. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  68. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  69. an caelum nobis ultro natura corumptum
  70. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  71. quod nos adventu possit temptare recenti.
  72. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  73. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  74. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  75. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  76. permensus multum camposque natantis,
  77. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  78. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  79. principio caput incensum fervore gerebant
  80. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  81. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  82. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  83. atque animi interpres manabat lingua cruore
  84. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  85. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  86. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  87. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  88. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  89. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  90. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  91. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  92. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  93. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  94. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  95. corripere adsidue nervos et membra coactans
  96. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  97. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  98. corporis in summo summam fervescere partem,
  99. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  100. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  101. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  102. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  103. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  104. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  105. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  106. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  107. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  108. multi praecipites nymphis putealibus alte
  109. inciderunt ipso venientes ore patente:
  110. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  111. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  112. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  113. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  114. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  115. lumina versarent oculorum expertia somno.
  116. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  117. perturbata animi mens in maerore metuque,
  118. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  119. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  120. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  121. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  122. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  123. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  124. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  125. a pedibusque minutatim succedere frigus
  126. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  127. conpressae nares, nasi primoris acumen
  128. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  129. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  130. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  131. octavoque fere candenti lumine solis
  132. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  133. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  134. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  135. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  136. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  137. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  138. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  139. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  140. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  141. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  142. et graviter partim metuentes limina leti
  143. vivebant ferro privati parte virili,
  144. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  145. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  146. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  147. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  148. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  149. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  150. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  151. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  152. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  153. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  154. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  155. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  156. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  157. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  158. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  159. incomitata rapi certabant funera vasta
  160. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  161. nam quod ali dederat vitalis auras
  162. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  163. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  164. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  165. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  166. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  167. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  168. funera respectans animam amittebat ibidem.
  169. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  170. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  171. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  172. idque vel in primis cumulabat funere funus
  173. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  174. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  175. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  176. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  177. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  178. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  179. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  180. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  181. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  182. et robustus item curvi moderator aratri
  183. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  184. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  185. exanimis pueris super exanimata parentum
  186. corpora non numquam posses retroque videre
  187. matribus et patribus natos super edere vitam.
  188. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  189. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  190. copia conveniens ex omni morbida parte.
  191. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  192. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  193. multa siti prostrata viam per proque voluta
  194. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  195. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  196. multaque per populi passim loca prompta viasque
  197. languida semanimo cum corpore membra videres
  198. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  199. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  200. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  201. omnia denique sancta deum delubra replerat
  202. corporibus mors exanimis onerataque passim
  203. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  204. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  205. nec iam religio divom nec numina magni
  206. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  207. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  208. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  209. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  210. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  211. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  212. namque suos consanguineos aliena rogorum
  213. insuper extructa ingenti clamore locabant
  214. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  215. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  216. inque aliis alium populum sepelire suorum
  217. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  218. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  219. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  220. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.