De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in loca se cava terrai coniecit ibique
  2. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  3. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  4. exagitata foras erumpitur et simul altam
  5. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  6. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  7. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  8. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  9. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  10. motibus in terris et multae per mare pessum
  11. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  12. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  13. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  14. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  15. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  16. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  17. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  18. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  19. terrai ne dissoluat natura repente,
  20. neu distracta suum late dispandat hiatum
  21. idque suis confusa velit complere ruinis.
  22. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  23. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  24. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  25. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  26. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  27. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  28. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  29. ---
  30. Principio mare mirantur non reddere maius
  31. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  32. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  33. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  34. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  35. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  36. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  37. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  38. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  39. quippe videmus enim vestis umore madentis
  40. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  41. at pelage multa et late substrata videmus.
  42. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  43. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  44. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  45. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  46. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  47. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  48. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  49. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  50. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  51. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  52. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  53. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  54. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  55. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  56. in terras itidem manare ex aequore salso;
  57. percolatur enim virus retroque remanat
  58. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  59. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  60. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  61. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  62. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  63. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  64. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  65. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  66. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  67. cernentes pavida complebant pectora cura,
  68. quid moliretur rerum natura novarum.
  69. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  70. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  71. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  72. et videas caelum summai totius unum
  73. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  74. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  75. quod bene propositum si plane contueare
  76. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  77. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  78. accepit calido febrim fervore coortam
  79. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  80. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  81. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  82. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  83. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  84. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  85. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  86. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  87. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  88. ex infinito satis omnia suppeditare,
  89. unde repente queat tellus concussa moveri
  90. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  91. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  92. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  93. et tempestates pluviae graviore coortu
  94. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  95. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  96. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  97. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  98. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  99. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  100. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  101. nil sint ad summam summai totius omnem.
  102. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente