De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  2. expediam. primum totius subcava montis
  3. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  4. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  5. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  6. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  7. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  8. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  9. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  10. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  11. differt et crassa volvit caligine fumum
  12. extruditque simul mirando pondere saxa;
  13. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  14. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  15. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  16. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  17. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  18. ---
  19. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  20. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  21. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  22. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  23. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  24. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  25. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  26. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  27. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  28. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  29. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  30. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  31. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  32. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  33. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  34. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  35. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  36. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  37. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  38. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  39. cogentes sursus replent coguntque manere.
  40. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  41. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  42. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  43. inter nigra virum percocto saecla colore
  44. exoriens penitus media ab regione diei.
  45. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  46. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  47. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  48. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  49. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  50. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  51. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  52. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  53. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  54. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  55. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  56. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  57. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  58. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  59. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  60. expediam, quali natura praedita constent.
  61. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  62. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  63. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  64. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  65. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  66. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  67. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  68. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  69. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  70. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  71. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  72. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  73. cornices, non cum fumant altaria donis;
  74. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  75. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  76. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  77. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  78. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  79. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  80. manibus ut si sint divis mactata repente.
  81. omnia quae naturali ratione geruntur,
  82. et quibus e fiant causis apparet origo;
  83. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  84. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  85. ducere forte deos manis inferne reamur,
  86. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  87. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  88. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  89. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  90. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  91. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  92. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  93. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  94. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  95. res ad vitai rationem ostendimus ante
  96. propter dissimilem naturam dissimilisque
  97. texturas inter sese primasque figuras.
  98. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  99. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  100. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  101. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  102. Deinde videre licet quam multae sint homini res