De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  2. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  3. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  4. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  5. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  6. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  7. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  8. esse infinitam docui, quantaque volarent
  9. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  10. immemorabile per spatium transire solerent.
  11. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  12. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  13. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  14. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  15. et quasi per magni circum spiracula mundi
  16. exitus introitusque elementis redditus extat.
  17. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  18. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  19. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  20. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  21. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  22. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  23. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  24. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  25. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  26. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  27. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  28. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  29. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  30. multa modis multis convenere undique adaucta,
  31. confertae nubes umorem mittere certant
  32. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  33. copia nimborum turba maiore coacta
  34. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  35. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  36. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  37. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  38. cera super calido tabescens multa liquescat.
  39. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  40. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  41. at retinere diu pluviae longumque morari
  42. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  43. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  44. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  45. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  46. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  47. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  48. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  49. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  50. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  51. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  52. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  53. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  54. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  55. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  56. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  57. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  58. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  59. supter item ut supera ventosis undique plenam
  60. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  61. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  62. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  63. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  64. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  65. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  66. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  67. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  68. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  69. concussu late disserpunt inde tremores.
  70. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  71. tecta viam propter non magno pondere tota,
  72. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  73. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  74. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  75. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  76. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  77. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  78. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  79. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  80. collectus parte ex una procumbit et urget
  81. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  82. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  83. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  84. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  85. inclinata minent in eandem prodita partem
  86. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  87. et metuunt magni naturam credere mundi
  88. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  89. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  90. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  91. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  92. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  93. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  94. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  95. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  96. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  97. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  98. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  99. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  100. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  101. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta