De Rerum Natura
Lucretius
-
- concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
- umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
- cum supera magnum mare venti nubila portant.
- consimili ratione ex omnibus amnibus umor
- tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
- multa modis multis convenere undique adaucta,
- confertae nubes umorem mittere certant
- dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
- copia nimborum turba maiore coacta
- urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
- praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
- aut dissolvuntur solis super icta calore,
- mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
- cera super calido tabescens multa liquescat.
- sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
- nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
- at retinere diu pluviae longumque morari
- consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
- atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
- insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
- terraque cum fumans umorem tota redhalat.
- hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
- adversa fulsit nimborum aspargine contra,
- tum color in nigris existit nubibus arqui.
- Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
- et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
- omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
- et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
- et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
- perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
- omnia quo pacto fiant quareve creentur,
- cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
- Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
- percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
- supter item ut supera ventosis undique plenam
- speluncis multosque lacus multasque lucunas
- in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
- multaque sub tergo terrai flumina tecta
- volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
- undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
- his igitur rebus subiunctis suppositisque
- terra superne tremit magnis concussa ruinis,
- subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
- quippe cadunt toti montes magnoque repente
- concussu late disserpunt inde tremores.
- et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
- tecta viam propter non magno pondere tota,
- nec minus exultant, si quidvis cumque viai
- ferratos utrimque rotarum succutit orbes.