De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  2. et faciunt animos humilis formidine divom
  3. depressosque premunt ad terram propterea quod
  4. ignorantia causarum conferre deorum
  5. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  6. quorum operum causas nulla ratione videre
  7. possunt ac fieri divino numine rentur.
  8. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  9. si tamen interea mirantur qua ratione
  10. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  11. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  12. rursus in antiquas referuntur religionis
  13. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  14. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  15. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  16. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  17. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  18. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  19. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  20. delibata deum per te tibi numina sancta
  21. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  22. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  23. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  24. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  25. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  26. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  27. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  28. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  29. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  30. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  31. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  32. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  33. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  34. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  35. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  36. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  37. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  38. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  39. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  40. quorum operum causas nulla ratione videre
  41. possunt ac fieri divino numine rentur.
  42. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  43. propterea quia concurrunt sublime volantes
  44. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  45. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  46. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  47. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  48. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  49. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  50. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  51. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  52. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  53. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  54. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  55. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  56. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  57. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  58. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  59. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  60. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  61. verberibus venti versant planguntque per auras.
  62. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  63. frontibus adversis possint quam de latere ire
  64. diverso motu radentes corpora tractim,
  65. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  66. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  67. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  68. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  69. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  70. cum subito validi venti conlecta procella
  71. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  72. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  73. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  74. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  75. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  76. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  77. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  78. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  79. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  80. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  81. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  82. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  83. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  84. perscindat nubem perfringens impete recto;
  85. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  86. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  87. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  88. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  89. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  90. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  91. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  92. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  93. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  94. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  95. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  96. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  97. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  98. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  99. turbine ventorum comburens impete magno;
  100. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  101. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  102. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  103. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  104. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  105. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  106. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  107. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  108. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  109. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  110. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  111. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  112. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  113. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  114. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  115. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  116. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  117. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  118. e simili causa, concursu natus eodem.
  119. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  120. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  121. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  122. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  123. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  124. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  125. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  126. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  127. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  128. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  129. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  130. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  131. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  132. extructis aliis alias super impete miro.
  133. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  134. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  135. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  136. nubila portabunt venti transversa per auras,
  137. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  138. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  139. in statione locata sepultis undique ventis;
  140. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  141. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  142. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  143. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  144. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  145. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  146. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  147. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  148. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  149. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  150. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  151. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  152. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  153. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  154. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  155. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  156. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  157. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  158. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  159. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  160. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  161. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  162. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  163. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  164. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  165. Quod superest, quali natura praedita constent
  166. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  167. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  168. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  169. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  170. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  171. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  172. constituit natura minutis mobilibusque
  173. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  174. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  175. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  176. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  177. curat item vasis integris vina repente
  178. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  179. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  180. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  181. mobiliter soluens differt primordia vini.
  182. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  183. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  184. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  185. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  186. fiant ut possint ictu discludere turris,
  187. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  188. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  189. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  190. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  191. expediam neque te in promissis plura morabor.
  192. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  193. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  194. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  195. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  196. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  197. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  198. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  199. adeo tetra nimborum nocte coorta
  200. inpendent atrae formidinis ora superne,
  201. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  202. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  203. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  204. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  205. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  206. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  207. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  208. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  209. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  210. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  211. multa forent multis exempto nubila sole;
  212. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  213. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  214. si non extructis foret alte nubibus aether.
  215. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  216. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  217. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  218. semina habere cavas nubes et multa necessest
  219. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  220. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  221. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  222. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  223. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  224. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  225. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  226. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  227. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  228. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  229. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  230. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  231. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  232. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  233. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  234. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  235. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  236. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  237. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  238. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  239. tantus discidio nubis ventique procella
  240. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  241. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  242. incidit in validam maturo culmine nubem;
  243. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  244. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  245. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  246. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  247. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  248. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  249. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  250. atque alia ex ipso conradens portat
  251. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  252. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  253. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  254. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  255. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  256. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  257. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  258. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  259. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  260. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  261. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  262. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  263. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  264. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  265. nec temere omnino plane vis frigida venti
  266. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  267. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  268. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  269. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  270. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  271. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  272. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  273. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  274. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  275. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  276. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  277. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  278. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  279. non igitur multis offensibus in remorando
  280. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  281. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  282. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  283. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  284. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  285. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  286. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  287. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  288. et validas auget viris et roborat ictum;
  289. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  290. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  291. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  292. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  293. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  294. incolumisque venit per res atque integra transit
  295. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  296. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  297. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  298. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  299. conferve facit, e parvis quia facta minute
  300. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  301. quae facile insinuantur et insinuata repente
  302. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  303. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  304. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  305. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  306. frigore enim desunt ignes ventique calore
  307. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  308. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  309. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  310. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  311. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  312. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  313. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  314. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  315. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  316. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  317. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  318. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  319. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  320. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  321. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  322. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  323. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  324. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  325. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  326. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  327. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  328. indicia occultae divum perquirere mentis,
  329. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  330. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  331. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  332. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  333. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  334. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  335. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  336. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  337. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  338. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  339. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  340. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  341. turbine caelesti subito correptus et igni?
  342. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  343. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  344. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  345. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  346. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  347. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  348. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  349. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  350. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  351. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  352. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  353. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  354. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  355. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  356. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  357. et simul in multas partis qui credere possis
  358. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  359. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  360. at saepest numero factum fierique necessest,
  361. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  362. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  363. postremo cur sancta deum delubra suasque
  364. discutit infesto praeclaras fulmine sedes