De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  2. demit imaginibus violento volnere honorem?
  3. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  4. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  5. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  6. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  7. in mare qua missi veniant ratione superne.
  8. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  9. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  10. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  11. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  12. navigia in summum veniant vexata periclum.
  13. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  14. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  15. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  16. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  17. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  18. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  19. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  20. versabundus enim turbo descendit et illam
  21. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  22. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  23. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  24. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  25. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  26. vertex conradens ex semina nubis
  27. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  28. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  29. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  30. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  31. officere in terris, apparet crebrius idem
  32. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  33. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  34. hoc super in caeli spatio coiere repente
  35. asperiora, modis quae possint indupedita
  36. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  37. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  38. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  39. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  40. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  41. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  42. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  43. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  44. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  45. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  46. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  47. hic demum fit uti turba maiore coorta
  48. et condensa queant apparere et simul ipso
  49. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  50. nam loca declarat sursum ventosa patere
  51. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  52. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  53. corpora naturam declarant litore vestis
  54. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  55. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  56. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  57. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  58. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  59. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  60. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  61. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  62. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  63. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  64. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  65. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  66. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  67. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  68. esse infinitam docui, quantaque volarent
  69. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  70. immemorabile per spatium transire solerent.
  71. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  72. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  73. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  74. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  75. et quasi per magni circum spiracula mundi
  76. exitus introitusque elementis redditus extat.
  77. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  78. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  79. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  80. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  81. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  82. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  83. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  84. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  85. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  86. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  87. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  88. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  89. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  90. multa modis multis convenere undique adaucta,
  91. confertae nubes umorem mittere certant
  92. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  93. copia nimborum turba maiore coacta
  94. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  95. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  96. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  97. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  98. cera super calido tabescens multa liquescat.
  99. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  100. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  101. at retinere diu pluviae longumque morari
  102. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  103. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  104. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  105. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  106. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  107. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  108. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  109. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  110. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  111. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  112. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  113. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  114. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  115. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  116. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  117. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  118. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  119. supter item ut supera ventosis undique plenam
  120. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  121. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  122. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  123. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  124. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  125. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  126. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  127. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  128. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  129. concussu late disserpunt inde tremores.
  130. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  131. tecta viam propter non magno pondere tota,
  132. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  133. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  134. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  135. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  136. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  137. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  138. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  139. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  140. collectus parte ex una procumbit et urget
  141. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  142. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  143. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  144. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  145. inclinata minent in eandem prodita partem
  146. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  147. et metuunt magni naturam credere mundi
  148. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  149. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  150. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  151. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  152. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  153. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  154. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  155. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  156. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  157. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  158. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  159. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  160. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  161. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  162. in loca se cava terrai coniecit ibique
  163. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  164. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  165. exagitata foras erumpitur et simul altam
  166. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  167. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  168. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  169. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  170. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  171. motibus in terris et multae per mare pessum
  172. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  173. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  174. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  175. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  176. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  177. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  178. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  179. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  180. terrai ne dissoluat natura repente,
  181. neu distracta suum late dispandat hiatum
  182. idque suis confusa velit complere ruinis.
  183. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  184. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  185. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  186. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  187. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  188. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  189. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  190. ---
  191. Principio mare mirantur non reddere maius
  192. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  193. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  194. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  195. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  196. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  197. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  198. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  199. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  200. quippe videmus enim vestis umore madentis
  201. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  202. at pelage multa et late substrata videmus.
  203. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  204. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  205. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  206. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  207. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  208. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  209. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  210. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  211. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  212. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  213. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  214. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  215. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  216. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  217. in terras itidem manare ex aequore salso;
  218. percolatur enim virus retroque remanat
  219. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  220. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  221. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  222. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  223. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  224. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  225. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  226. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  227. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  228. cernentes pavida complebant pectora cura,
  229. quid moliretur rerum natura novarum.
  230. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  231. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  232. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  233. et videas caelum summai totius unum
  234. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  235. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  236. quod bene propositum si plane contueare
  237. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  238. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  239. accepit calido febrim fervore coortam
  240. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  241. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  242. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  243. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  244. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  245. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  246. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  247. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  248. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  249. ex infinito satis omnia suppeditare,
  250. unde repente queat tellus concussa moveri
  251. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  252. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  253. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  254. et tempestates pluviae graviore coortu
  255. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  256. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  257. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  258. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  259. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  260. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  261. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  262. nil sint ad summam summai totius omnem.
  263. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  264. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  265. expediam. primum totius subcava montis
  266. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  267. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  268. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  269. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  270. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  271. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  272. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  273. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  274. differt et crassa volvit caligine fumum
  275. extruditque simul mirando pondere saxa;
  276. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  277. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  278. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  279. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  280. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  281. ---
  282. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  283. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  284. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  285. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  286. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  287. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  288. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  289. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  290. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  291. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  292. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  293. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  294. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  295. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  296. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  297. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  298. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  299. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  300. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  301. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  302. cogentes sursus replent coguntque manere.
  303. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  304. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  305. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  306. inter nigra virum percocto saecla colore
  307. exoriens penitus media ab regione diei.
  308. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  309. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  310. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  311. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  312. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  313. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  314. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  315. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  316. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  317. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  318. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  319. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  320. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  321. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  322. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  323. expediam, quali natura praedita constent.
  324. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  325. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  326. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  327. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  328. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  329. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  330. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  331. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  332. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  333. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  334. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  335. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  336. cornices, non cum fumant altaria donis;
  337. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  338. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  339. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  340. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  341. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  342. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  343. manibus ut si sint divis mactata repente.
  344. omnia quae naturali ratione geruntur,
  345. et quibus e fiant causis apparet origo;
  346. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  347. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  348. ducere forte deos manis inferne reamur,
  349. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  350. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  351. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  352. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  353. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  354. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  355. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  356. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  357. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  358. res ad vitai rationem ostendimus ante
  359. propter dissimilem naturam dissimilisque
  360. texturas inter sese primasque figuras.
  361. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  362. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  363. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  364. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  365. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  366. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;