De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  2. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  3. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  4. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  5. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  6. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  7. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  8. qui violat factis communia foedera pacis.
  9. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  10. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  11. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  12. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  13. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  14. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  15. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  16. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  17. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  18. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  19. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  20. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  21. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  22. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  23. egregias animo facies vigilante videbant
  24. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  25. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  26. membra movere videbantur vocesque superbas
  27. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  28. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  29. subpeditabatur facies et forma manebat,
  30. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  31. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  32. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  33. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  34. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  35. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  36. praeterea caeli rationes ordine certo
  37. et varia annorum cernebant tempora verti
  38. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  39. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  40. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  41. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  42. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  43. luna dies et nox et noctis signa severa
  44. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  45. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  46. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  47. O genus infelix humanum, talia divis
  48. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  49. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  50. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  51. nec pietas ullast velatum saepe videri
  52. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  53. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  54. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  55. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  56. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  57. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  58. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  59. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  60. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  61. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  62. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  63. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  64. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  65. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  66. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  67. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  68. an divinitus aeterna donata salute
  69. perpetuo possint aevi labentia tractu
  70. inmensi validas aevi contemnere viris.
  71. praeterea cui non animus formidine divum
  72. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  73. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  74. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  75. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  76. corripiunt divum percussi membra timore,
  77. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  78. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  79. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  80. induperatorem classis super aequora verrit
  81. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  82. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  83. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  84. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  85. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  86. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  87. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  88. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  89. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  90. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  91. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  92. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  93. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  94. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  95. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  96. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  97. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  98. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  99. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  100. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  101. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  102. sive feras interficere et ditescere praeda;
  103. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  104. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  105. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  106. horribili sonitu silvas exederat altis
  107. a radicibus et terram percoxerat igni,
  108. manabat venis ferventibus in loca terrae
  109. concava conveniens argenti rivus et auri,
  110. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  111. posterius claro in terra splendere colore,
  112. tollebant nitido capti levique lepore,
  113. et simili formata videbant esse figura
  114. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  115. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  116. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  117. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  118. mucronum duci fastigia procudendo,
  119. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  120. materiemque dolare et levia radere tigna
  121. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  122. nec minus argento facere haec auroque parabant
  123. quam validi primum violentis viribus aeris,
  124. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  125. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  126. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  127. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  128. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  129. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  130. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  131. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  132. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  133. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  134. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  135. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  136. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  137. et lapides et item silvarum fragmina rami
  138. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  139. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  140. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  141. quo facilis magis est natura et copia maior.
  142. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  143. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  144. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  145. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  146. inde minutatim processit ferreus ensis
  147. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  148. et ferro coepere solum proscindere terrae
  149. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  150. et prius est armatum in equi conscendere costas
  151. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  152. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  153. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  154. et quam falciferos armatum escendere currus.
  155. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  156. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  157. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  158. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  159. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  160. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  161. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  162. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  163. et validos partim prae se misere leones
  164. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  165. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  166. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  167. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  168. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  169. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  170. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  171. inritata leae iaciebant corpora saltu
  172. undique et adversum venientibus ora patebant
  173. et nec opinantis a tergo deripiebant
  174. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  175. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  176. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  177. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  178. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  179. et validis socios caedebant dentibus apri
  180. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  181. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  182. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  183. nam transversa feros exibant dentis adactus
  184. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  185. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  186. concidere atque gravi terram consternere casu.
  187. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  188. effervescere cernebant in rebus agundis
  189. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  190. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  191. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  192. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  193. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  194. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  195. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  196. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  197. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  198. non quierint animo praesentire atque videre,
  199. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  200. et magis id possis factum contendere in omni
  201. in variis mundis varia ratione creatis,
  202. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  203. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  204. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  205. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  206. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  207. et facere ante viros lanam natura
  208. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  209. et sollertius est multo genus omne virile;
  210. agricolae donec vitio vertere severi,
  211. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  212. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  213. atque opere in duro durarent membra manusque.
  214. At specimen sationis et insitionis origo
  215. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  216. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  217. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  218. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  219. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  220. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  221. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  222. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  223. inque dies magis in montem succedere silvas
  224. cogebant infraque locum concedere cultis,
  225. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  226. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  227. caerula distinguens inter plaga currere posset
  228. per tumulos et convallis camposque profusa;
  229. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  230. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  231. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  232. At liquidas avium voces imitarier ore
  233. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  234. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  235. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  236. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  237. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  238. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  239. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  240. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  241. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  242. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  243. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  244. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  245. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  246. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  247. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  248. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  249. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  250. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  251. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  252. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  253. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  254. atque extra numerum procedere membra moventes
  255. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  256. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  257. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  258. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  259. ducere multimodis voces et flectere cantus
  260. et supera calamos unco percurrere labro;
  261. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  262. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  263. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  264. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  265. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  266. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  267. posteriorque fere melior res illa reperta
  268. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  269. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  270. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  271. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  272. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  273. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  274. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  275. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  276. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  277. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  278. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  279. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  280. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  281. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  282. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  283. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  284. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  285. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  286. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  287. idque minutatim vitam provexit in altum
  288. et belli magnos commovit funditus aestus.
  289. at vigiles mundi magnum versatile templum
  290. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  291. perdocuere homines annorum tempora verti
  292. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  293. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  294. et divisa colebatur discretaque tellus,
  295. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  296. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  297. carminibus cum res gestas coepere
  298. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  299. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  300. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  301. Navigia atque agri culturas moenia leges
  302. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  303. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  304. carmina, picturas et daedala signa polita
  305. usus et impigrae simul experientia mentis
  306. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  307. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  308. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  309. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  310. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  15. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  16. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  17. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  18. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  19. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  20. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  21. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  22. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  23. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  24. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  25. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  26. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  27. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  28. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  29. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  30. quod fieret naturali varieque volaret
  31. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  32. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  33. et genus humanum frustra plerumque probavit
  34. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  35. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  36. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  37. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  38. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  39. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  40. non radii solis nec lucida tela diei
  41. discutiant, sed naturae species ratioque.
  42. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  43. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  44. esse et nativo consistere corpore caelum,
  45. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  46. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  47. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  48. ---
  49. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  50. currenti spatium praemonstra, callida musa
  51. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  52. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  53. ---
  54. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  55. ---
  56. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  57. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur