De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. concussu late disserpunt inde tremores.
  2. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  3. tecta viam propter non magno pondere tota,
  4. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  5. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  6. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  7. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  8. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  9. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  10. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  11. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  12. collectus parte ex una procumbit et urget
  13. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  14. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  15. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  16. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  17. inclinata minent in eandem prodita partem
  18. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  19. et metuunt magni naturam credere mundi
  20. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  21. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  22. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  23. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  24. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  25. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  26. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  27. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  28. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  29. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  30. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  31. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  32. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  33. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  34. in loca se cava terrai coniecit ibique
  35. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  36. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  37. exagitata foras erumpitur et simul altam
  38. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  39. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  40. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  41. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  42. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  43. motibus in terris et multae per mare pessum
  44. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  45. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  46. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  47. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  48. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  49. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  50. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  51. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  52. terrai ne dissoluat natura repente,
  53. neu distracta suum late dispandat hiatum
  54. idque suis confusa velit complere ruinis.
  55. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  56. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  57. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  58. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  59. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  60. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  61. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  62. ---
  63. Principio mare mirantur non reddere maius
  64. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  65. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  66. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  67. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  68. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  69. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  70. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  71. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  72. quippe videmus enim vestis umore madentis
  73. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  74. at pelage multa et late substrata videmus.
  75. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  76. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  77. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  78. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  79. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  80. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  81. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  82. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  83. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  84. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  85. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  86. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  87. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  88. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  89. in terras itidem manare ex aequore salso;
  90. percolatur enim virus retroque remanat
  91. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  92. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  93. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  94. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  95. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  96. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  97. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  98. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  99. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  100. cernentes pavida complebant pectora cura,
  101. quid moliretur rerum natura novarum.
  102. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  103. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  104. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  105. et videas caelum summai totius unum
  106. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  107. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  108. quod bene propositum si plane contueare
  109. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  110. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  111. accepit calido febrim fervore coortam
  112. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  113. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  114. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  115. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  116. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  117. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  118. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  119. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  120. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  121. ex infinito satis omnia suppeditare,
  122. unde repente queat tellus concussa moveri
  123. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  124. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  125. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  126. et tempestates pluviae graviore coortu
  127. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  128. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  129. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  130. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  131. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  132. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  133. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  134. nil sint ad summam summai totius omnem.
  135. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  136. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  137. expediam. primum totius subcava montis
  138. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  139. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  140. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  141. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  142. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  143. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  144. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  145. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  146. differt et crassa volvit caligine fumum
  147. extruditque simul mirando pondere saxa;
  148. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  149. praeterea magna ex parti mare montis ad eius