De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  2. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  3. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  4. ---
  5. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  6. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  7. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  8. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  9. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  10. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  11. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  12. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  13. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  14. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  15. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  16. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  17. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  18. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  19. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  20. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  21. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  22. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  23. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  24. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  25. cogentes sursus replent coguntque manere.
  26. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  27. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  28. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  29. inter nigra virum percocto saecla colore
  30. exoriens penitus media ab regione diei.
  31. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  32. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  33. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  34. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  35. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  36. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  37. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  38. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  39. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  40. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  41. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  42. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  43. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  44. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  45. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  46. expediam, quali natura praedita constent.
  47. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  48. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  49. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  50. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  51. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  52. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  53. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  54. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  55. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  56. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  57. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  58. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  59. cornices, non cum fumant altaria donis;
  60. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  61. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  62. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  63. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  64. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  65. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  66. manibus ut si sint divis mactata repente.
  67. omnia quae naturali ratione geruntur,
  68. et quibus e fiant causis apparet origo;
  69. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  70. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  71. ducere forte deos manis inferne reamur,
  72. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  73. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  74. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  75. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  76. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  77. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  78. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  79. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  80. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  81. res ad vitai rationem ostendimus ante
  82. propter dissimilem naturam dissimilisque
  83. texturas inter sese primasque figuras.
  84. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  85. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  86. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  87. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  88. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  89. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  90. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  91. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  92. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  93. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  94. floris odore hominem taetro consueta necare.
  95. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  96. multa modis multis multarum semina rerum
  97. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  98. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  99. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  100. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  101. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  102. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  103. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  104. multaque praeterea languentia membra per artus
  105. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  106. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  107. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  108. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  109. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  110. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  111. at cum membra domans percepit fervida febris,
  112. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  113. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  114. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  115. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  116. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  117. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  118. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  119. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  120. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  121. quam soleant et quam vitai copia desit,
  122. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  123. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  124. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  125. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  126. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  127. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  128. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  129. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  130. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  131. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  132. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  133. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  134. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  135. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  136. propterea quod magna mali fit copia circum.
  137. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  138. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  139. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  140. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  141. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  142. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  143. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  144. scilicet in terram delabi pondere cogit
  145. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  146. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  147. ---
  148. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  149. arescit quia terra calore et semina si qua
  150. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.