De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  2. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  3. concussu late disserpunt inde tremores.
  4. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  5. tecta viam propter non magno pondere tota,
  6. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  7. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  8. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  9. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  10. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  11. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  12. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  13. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  14. collectus parte ex una procumbit et urget
  15. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  16. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  17. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  18. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  19. inclinata minent in eandem prodita partem
  20. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  21. et metuunt magni naturam credere mundi
  22. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  23. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  24. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  25. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  26. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  27. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  28. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  29. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  30. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  31. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  32. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  33. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  34. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  35. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  36. in loca se cava terrai coniecit ibique
  37. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  38. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  39. exagitata foras erumpitur et simul altam
  40. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  41. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  42. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  43. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  44. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  45. motibus in terris et multae per mare pessum
  46. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  47. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  48. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  49. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  50. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  51. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  52. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  53. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  54. terrai ne dissoluat natura repente,
  55. neu distracta suum late dispandat hiatum
  56. idque suis confusa velit complere ruinis.
  57. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  58. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  59. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  60. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  61. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  62. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  63. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  64. ---
  65. Principio mare mirantur non reddere maius
  66. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  67. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  68. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  69. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  70. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  71. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  72. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  73. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  74. quippe videmus enim vestis umore madentis
  75. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  76. at pelage multa et late substrata videmus.
  77. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  78. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  79. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  80. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  81. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  82. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  83. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  84. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  85. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  86. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  87. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  88. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  89. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  90. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  91. in terras itidem manare ex aequore salso;
  92. percolatur enim virus retroque remanat
  93. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  94. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  95. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  96. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  97. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  98. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  99. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  100. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  101. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  102. cernentes pavida complebant pectora cura,
  103. quid moliretur rerum natura novarum.
  104. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  105. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  106. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  107. et videas caelum summai totius unum