De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  2. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  3. quod bene propositum si plane contueare
  4. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  5. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  6. accepit calido febrim fervore coortam
  7. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  8. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  9. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  10. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  11. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  12. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  13. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  14. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  15. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  16. ex infinito satis omnia suppeditare,
  17. unde repente queat tellus concussa moveri
  18. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  19. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  20. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  21. et tempestates pluviae graviore coortu
  22. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  23. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  24. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  25. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  26. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  27. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  28. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  29. nil sint ad summam summai totius omnem.
  30. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  31. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  32. expediam. primum totius subcava montis
  33. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  34. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  35. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  36. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  37. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  38. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  39. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  40. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  41. differt et crassa volvit caligine fumum
  42. extruditque simul mirando pondere saxa;
  43. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  44. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  45. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  46. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  47. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  48. ---
  49. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  50. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  51. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  52. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  53. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  54. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  55. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  56. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  57. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  58. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  59. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  60. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  61. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  62. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  63. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  64. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  65. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  66. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  67. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  68. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  69. cogentes sursus replent coguntque manere.
  70. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  71. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  72. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  73. inter nigra virum percocto saecla colore
  74. exoriens penitus media ab regione diei.
  75. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  76. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  77. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  78. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  79. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  80. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  81. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  82. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  83. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  84. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  85. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  86. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  87. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  88. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  89. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  90. expediam, quali natura praedita constent.
  91. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  92. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  93. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  94. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  95. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  96. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  97. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  98. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  99. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  100. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  101. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  102. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  103. cornices, non cum fumant altaria donis;
  104. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  105. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  106. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  107. in Syria quoque fertur item locus esse videri,