De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  2. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  3. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  4. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  5. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  6. vertex conradens ex semina nubis
  7. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  8. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  9. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  10. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  11. officere in terris, apparet crebrius idem
  12. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  13. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  14. hoc super in caeli spatio coiere repente
  15. asperiora, modis quae possint indupedita
  16. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  17. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  18. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  19. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  20. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  21. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  22. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  23. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  24. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  25. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  26. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  27. hic demum fit uti turba maiore coorta
  28. et condensa queant apparere et simul ipso
  29. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  30. nam loca declarat sursum ventosa patere
  31. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  32. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  33. corpora naturam declarant litore vestis
  34. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  35. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  36. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  37. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  38. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  39. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  40. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  41. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  42. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  43. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  44. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  45. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  46. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  47. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  48. esse infinitam docui, quantaque volarent
  49. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  50. immemorabile per spatium transire solerent.
  51. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  52. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  53. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  54. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  55. et quasi per magni circum spiracula mundi
  56. exitus introitusque elementis redditus extat.
  57. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  58. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  59. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  60. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  61. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  62. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  63. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  64. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  65. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  66. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  67. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  68. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  69. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  70. multa modis multis convenere undique adaucta,
  71. confertae nubes umorem mittere certant
  72. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  73. copia nimborum turba maiore coacta
  74. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  75. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  76. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  77. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  78. cera super calido tabescens multa liquescat.
  79. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  80. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  81. at retinere diu pluviae longumque morari
  82. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  83. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  84. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  85. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  86. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  87. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  88. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  89. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  90. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  91. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  92. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  93. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  94. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  95. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  96. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  97. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  98. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  99. supter item ut supera ventosis undique plenam
  100. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  101. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  102. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  103. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  104. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  105. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  106. terra superne tremit magnis concussa ruinis,