De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  2. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  3. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  4. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  5. concussu late disserpunt inde tremores.
  6. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  7. tecta viam propter non magno pondere tota,
  8. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  9. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  10. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  11. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  12. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  13. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  14. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  15. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  16. collectus parte ex una procumbit et urget
  17. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  18. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  19. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  20. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  21. inclinata minent in eandem prodita partem
  22. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  23. et metuunt magni naturam credere mundi
  24. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  25. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  26. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  27. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  28. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  29. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  30. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  31. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  32. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  33. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  34. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  35. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  36. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  37. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  38. in loca se cava terrai coniecit ibique
  39. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  40. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  41. exagitata foras erumpitur et simul altam
  42. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  43. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  44. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  45. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  46. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  47. motibus in terris et multae per mare pessum
  48. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  49. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  50. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  51. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  52. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  53. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  54. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  55. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  56. terrai ne dissoluat natura repente,
  57. neu distracta suum late dispandat hiatum
  58. idque suis confusa velit complere ruinis.
  59. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  60. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  61. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  62. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  63. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  64. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  65. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  66. ---
  67. Principio mare mirantur non reddere maius
  68. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  69. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  70. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  71. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  72. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  73. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  74. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  75. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  76. quippe videmus enim vestis umore madentis
  77. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  78. at pelage multa et late substrata videmus.
  79. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  80. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  81. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  82. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  83. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  84. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  85. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  86. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  87. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  88. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  89. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  90. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  91. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  92. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  93. in terras itidem manare ex aequore salso;
  94. percolatur enim virus retroque remanat
  95. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  96. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  97. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  98. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  99. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  100. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  101. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  102. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  103. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  104. cernentes pavida complebant pectora cura,
  105. quid moliretur rerum natura novarum.
  106. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  107. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  108. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  109. et videas caelum summai totius unum
  110. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  111. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  112. quod bene propositum si plane contueare
  113. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  114. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  115. accepit calido febrim fervore coortam
  116. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  117. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  118. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  119. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  120. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  121. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  122. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  123. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  124. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  125. ex infinito satis omnia suppeditare,
  126. unde repente queat tellus concussa moveri
  127. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  128. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  129. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  130. et tempestates pluviae graviore coortu
  131. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  132. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  133. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  134. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  135. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  136. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  137. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  138. nil sint ad summam summai totius omnem.
  139. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  140. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  141. expediam. primum totius subcava montis
  142. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  143. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  144. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  145. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  146. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  147. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  148. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  149. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  150. differt et crassa volvit caligine fumum
  151. extruditque simul mirando pondere saxa;
  152. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  153. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  154. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  155. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  156. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  157. ---
  158. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  159. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  160. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  161. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  162. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  163. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  164. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  165. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  166. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  167. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  168. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  169. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  170. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  171. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  172. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  173. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  174. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  175. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  176. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  177. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  178. cogentes sursus replent coguntque manere.
  179. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  180. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  181. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  182. inter nigra virum percocto saecla colore
  183. exoriens penitus media ab regione diei.
  184. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  185. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  186. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  187. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  188. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  189. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  190. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  191. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  192. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  193. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  194. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  195. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  196. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  197. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  198. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  199. expediam, quali natura praedita constent.
  200. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  201. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  202. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  203. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  204. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  205. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  206. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  207. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  208. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  209. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  210. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  211. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  212. cornices, non cum fumant altaria donis;
  213. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  214. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  215. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  216. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  217. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  218. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  219. manibus ut si sint divis mactata repente.
  220. omnia quae naturali ratione geruntur,
  221. et quibus e fiant causis apparet origo;
  222. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  223. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  224. ducere forte deos manis inferne reamur,
  225. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  226. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  227. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  228. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  229. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  230. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  231. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  232. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  233. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  234. res ad vitai rationem ostendimus ante
  235. propter dissimilem naturam dissimilisque
  236. texturas inter sese primasque figuras.
  237. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  238. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  239. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  240. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  241. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  242. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  243. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  244. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  245. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  246. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  247. floris odore hominem taetro consueta necare.
  248. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  249. multa modis multis multarum semina rerum
  250. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  251. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  252. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  253. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  254. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  255. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  256. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  257. multaque praeterea languentia membra per artus
  258. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  259. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  260. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  261. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  262. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  263. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  264. at cum membra domans percepit fervida febris,
  265. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  266. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  267. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  268. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  269. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  270. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  271. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  272. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  273. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  274. quam soleant et quam vitai copia desit,
  275. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  276. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  277. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  278. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  279. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  280. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  281. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  282. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  283. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  284. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  285. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  286. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  287. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  288. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  289. propterea quod magna mali fit copia circum.
  290. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  291. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  292. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  293. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  294. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  295. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  296. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  297. scilicet in terram delabi pondere cogit
  298. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  299. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  300. ---
  301. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  302. arescit quia terra calore et semina si qua
  303. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  304. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  305. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  306. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  307. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  308. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  309. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  310. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  311. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  312. sole putant subter terras fervescere partim,
  313. nox ubi terribili terras caligine texit.
  314. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  315. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  316. non quierit calidum supera de reddere parte,
  317. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  318. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  319. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  320. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  321. insinuare suum radiis ardentibus aestum.