De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  2. constituit natura minutis mobilibusque
  3. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  4. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  5. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  6. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  7. curat item vasis integris vina repente
  8. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  9. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  10. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  11. mobiliter soluens differt primordia vini.
  12. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  13. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  14. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  15. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  16. fiant ut possint ictu discludere turris,
  17. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  18. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  19. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  20. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  21. expediam neque te in promissis plura morabor.
  22. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  23. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  24. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  25. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  26. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  27. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  28. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  29. adeo tetra nimborum nocte coorta
  30. inpendent atrae formidinis ora superne,
  31. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  32. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  33. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  34. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  35. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  36. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  37. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  38. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  39. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  40. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  41. multa forent multis exempto nubila sole;
  42. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  43. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  44. si non extructis foret alte nubibus aether.
  45. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  46. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  47. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  48. semina habere cavas nubes et multa necessest
  49. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  50. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  51. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  52. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  53. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  54. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  55. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  56. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  57. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  58. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  59. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  60. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  61. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  62. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  63. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  64. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  65. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  66. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  67. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  68. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  69. tantus discidio nubis ventique procella
  70. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  71. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  72. incidit in validam maturo culmine nubem;
  73. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  74. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  75. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  76. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  77. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  78. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  79. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  80. atque alia ex ipso conradens portat
  81. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  82. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  83. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  84. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  85. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  86. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  87. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  88. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  89. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  90. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  91. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  92. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  93. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  94. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  95. nec temere omnino plane vis frigida venti
  96. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  97. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  98. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  99. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  100. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  101. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  102. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  103. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  104. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  105. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  106. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  107. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  108. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  109. non igitur multis offensibus in remorando
  110. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  111. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  112. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  113. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  114. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  115. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  116. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  117. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  118. et validas auget viris et roborat ictum;
  119. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  120. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  121. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  122. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  123. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  124. incolumisque venit per res atque integra transit
  125. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  126. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  127. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  128. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  129. conferve facit, e parvis quia facta minute
  130. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  131. quae facile insinuantur et insinuata repente
  132. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  133. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  134. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  135. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  136. frigore enim desunt ignes ventique calore
  137. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  138. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  139. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  140. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  141. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  142. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  143. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  144. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  145. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  146. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  147. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  148. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  149. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  150. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  151. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  152. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  153. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  154. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  155. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  156. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  157. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  158. indicia occultae divum perquirere mentis,
  159. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  160. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  161. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  162. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  163. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  164. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  165. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  166. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  167. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  168. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  169. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  170. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  171. turbine caelesti subito correptus et igni?
  172. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  173. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  174. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  175. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  176. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  177. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  178. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  179. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  180. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  181. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  182. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  183. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  184. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  185. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  186. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  187. et simul in multas partis qui credere possis
  188. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  189. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  190. at saepest numero factum fierique necessest,
  191. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  192. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  193. postremo cur sancta deum delubra suasque
  194. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  195. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  196. demit imaginibus violento volnere honorem?
  197. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  198. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  199. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  200. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  201. in mare qua missi veniant ratione superne.
  202. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  203. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  204. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  205. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  206. navigia in summum veniant vexata periclum.
  207. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  208. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  209. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  210. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  211. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  212. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  213. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  214. versabundus enim turbo descendit et illam
  215. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  216. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  217. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  218. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  219. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  220. vertex conradens ex semina nubis
  221. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  222. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  223. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  224. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  225. officere in terris, apparet crebrius idem
  226. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  227. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  228. hoc super in caeli spatio coiere repente
  229. asperiora, modis quae possint indupedita
  230. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  231. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  232. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  233. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  234. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  235. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  236. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  237. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  238. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  239. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  240. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  241. hic demum fit uti turba maiore coorta
  242. et condensa queant apparere et simul ipso
  243. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  244. nam loca declarat sursum ventosa patere
  245. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  246. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  247. corpora naturam declarant litore vestis
  248. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  249. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  250. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  251. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  252. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  253. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  254. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  255. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  256. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  257. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  258. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  259. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  260. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  261. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  262. esse infinitam docui, quantaque volarent
  263. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  264. immemorabile per spatium transire solerent.
  265. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  266. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  267. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  268. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  269. et quasi per magni circum spiracula mundi
  270. exitus introitusque elementis redditus extat.
  271. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  272. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  273. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  274. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  275. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  276. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  277. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  278. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  279. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  280. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  281. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  282. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  283. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  284. multa modis multis convenere undique adaucta,
  285. confertae nubes umorem mittere certant
  286. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  287. copia nimborum turba maiore coacta
  288. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  289. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  290. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  291. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  292. cera super calido tabescens multa liquescat.
  293. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  294. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  295. at retinere diu pluviae longumque morari
  296. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  297. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  298. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  299. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  300. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  301. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  302. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  303. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  304. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  305. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  306. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  307. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  308. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  309. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  310. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  311. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  312. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  313. supter item ut supera ventosis undique plenam
  314. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  315. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  316. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  317. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  318. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.